The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 18 › Luke 18:9

Luke 18:9

Dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam justi, et aspernabantur ceteros, parabolam istam:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he spake this parable unto certain which trusted in themselves that they were righteous, and despised others:

In Context

8Dico vobis quia cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra? + 18.8 Verumtamen. Dico me facturum vindictam justorum, sed illi erunt valde pauci, quia cum in die judicii in forma Filii hominis apparuero, tanta erit raritas justorum, ut non tam ob clamorem fidelium injuste damnatorum, quam ob eorum torporem juste damnandorum totius jam mundi sit acceleranda ruina. Putas. In verbo increpatur dubitationis infidelitas, non opinatur Divinitas. Scit enim omnia per quem sunt omnia, sed dubitando increpat infidelium corda.

10Duo homines ascenderunt in templum ut orarent: unus pharisæus et alter publicanus. + 18.10 Duo homines. Quia parabola qua ad orandum invitavit, ita conclusit, ut diceret, veniente Judice, difficile fidem in terra reperiendam. Ne quis sibi de supervacua fidei cognitione, vel etiam confessione blandiretur, in hac parabola, diligentius ostendit a Deo non fidei verba, sed opera examinanda, inter quæ maxime regnat humilitas, quam quia non habent superbi de sua justitia præsumentes, et infirmos despicientes, quasi vacui fide, cum orant non exaudiuntur.

Read all of Luke 18

Cross References

Proverbs 30:12generatio quæ sibi munda videtur, et tamen non est lota a sordibus suis;

Isaiah 66:5Audite verbum Domini, qui tremitis ad verbum ejus. Dixerunt fratres vestri odientes vos, et abjicientes propter nomen meum: Glorificetur Dominus, et videbimus in lætitia vestra; ipsi autem confundentur. + 66.5 Odientes vos. Quia de mundo non estis, quia in me creditis, quia nomen meum habetis, a Chrito Christiani dicti: unde, Jam enim conspiraverant Judæi, ut si quis confiteretur Christum, extra Synagogam fieret Joan. 9.. Glorificetur. HIER. quasi: Appareat gloriosus, etc., usque ad cum potestate magna et majestate et virtute, vel etiam in præsenti.

Luke 10:29Ille autem volens justificare seipsum, dixit ad Jesum: Et quis est meus proximus? + 10.29 Ille autem volens. Legisperitus ut sapienter respondisse dicatur, primum se legis fatetur ignorare mandatum, quia humiliari recusans, et seipsum justificare volens, arcana non potest videre quæ revelantur parvulis Christi; cui Christus ita responsum temperat, ut et omnis qui misericordiam facit proximus intelligatur, et specialiter ipse Dei Filius qui nobis per humanitatem proximus factus est designetur. Quis est meus. Nemo proximior homini quam Deus, qui intrinsecus et extrinsecus novit, et omnia curare potest, sed omnis incredulus vel tentator nec Deum nec hominem proximum habet. Homo quidam, etc. AUG. Homo iste Adam intelligitur in genere humano, etc., usque ad proximior fuit quam sacerdos vel Levita ejusdem gentis.

Luke 15:29At ille respondens, dixit patri suo: Ecce tot annis servio tibi, et numquam mandatum tuum præterivi: et numquam dedisti mihi hædum ut cum amicis meis epularer. + 15.29 Ecce tot annis. HIER. Justitiam legis secutus, justitiæ Dei non est subjectus. Quæ enim major est justitia Dei quam ignoscere pœnitentibus? Mandatum tuum, etc. Quasi non sit præterire, saluti alterius invidere, vel de justitia se jactare.

Luke 18:11Pharisæus stans, hæc apud se orabat: Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum: raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus: + 18.11 Deus, gratias, etc. Quatuor sunt species tumoris: cum vel quis bonum quod habet, a se habere æstimat: aut si datum a Deo credit, pro meritis datum putat; aut cum jactat se habere quod non habet; aut cum despectis cæteris appetit singulariter videri habere quæ habet. Hac Pharisæus peste laborabat, qui ideo non justificatus descendit, quia merita bonorum operum sibi singulariter tribuens, publicano se prætulit.

John 7:47Responderunt ergo eis pharisæi: Numquid et vos seducti estis? + 7.47 Nunquid et vos, etc. Laudabiliter seducti erant qui dimisso malo infidelitatis transierant ad fidem.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 18:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 18:8Luke 18Luke 18:10 →