Romans 12:1
Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum. + 12.1 Obsecro vos. Hucusque satis utramque partem humiliavit, et gloriam de priori statu annulavit, modo quasi finito negotio deinceps ad moralitatem tendit. Obsecro vos. Hucusque ne alter adversus alterum superbiret; hinc ut alter de alterius utilitate laboret. Obsecro per, etc. Id est per apostolatum misericorditer a Deo mihi commissum, vel misericordiam a Deo vobis factam et exhibitam. Hostiam, etc. AUG., lib. 10, de Civit., cap. 6. Verum sacrificium est omne opus quod agitur, etc, usque ad adjungit dicens: Sed reformamini in novitate mentis vestræ, etc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 56:7adducam eos in montem sanctum meum, et lætificabo eos in domo orationis meæ; holocausta eorum et victimæ eorum placebunt mihi super altari meo, quia domus mea domus orationis vocabitur cunctis populis. + 56.7 Holocausta eorum. Mortificate membra vestra, quæ sunt super terram Colos. 3.. Et Exhibeatis corpora vestra hostiam Deo viventem. Holocaustum totum offertur Deo, et incenditur. Victimæ pars sacerdotibus datur. Holocaustum Deo tribuit, qui mundum relinquit, ut semper vacet orationi. Victimam, qui Deo servit et quæ mundi sunt disponit juste. Super altari meo. Fidem super quam omnia offeruntur, sine qua impossibile est Deo placere. Unde: Justus autem in fide sua vivet.
Hosea 14:2[Convertere, Israël, ad Dominum Deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua.
Romans 2:4an divitias bonitatis ejus, et patientiæ, et longanimitatis contemnis? ignoras quoniam benignitas Dei ad pœnitentiam te adducit? + 2.4 An divitias bonitatis. AMBR. Copiosa est bonitas quæ multa et multis, etc., usque ad sed ad impunitatem vertit.
Romans 6:16Nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis ejus, cui obeditis, sive peccati ad mortem, sive obeditionis ad justitiam? + 6.16 An nescitis quoniam, etc. Ne Deum profitentes verbis, facti simus diaboli, præmonet nos esse servos ejus cujus voluntatem facimus.