The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 56 › Isaiah 56:7

Isaiah 56:7

adducam eos in montem sanctum meum, et lætificabo eos in domo orationis meæ; holocausta eorum et victimæ eorum placebunt mihi super altari meo, quia domus mea domus orationis vocabitur cunctis populis. + 56.7 Holocausta eorum. Mortificate membra vestra, quæ sunt super terram Colos. 3.. Et Exhibeatis corpora vestra hostiam Deo viventem. Holocaustum totum offertur Deo, et incenditur. Victimæ pars sacerdotibus datur. Holocaustum Deo tribuit, qui mundum relinquit, ut semper vacet orationi. Victimam, qui Deo servit et quæ mundi sunt disponit juste. Super altari meo. Fidem super quam omnia offeruntur, sine qua impossibile est Deo placere. Unde: Justus autem in fide sua vivet.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Even them will I bring to my holy mountain, and make them joyful in my house of prayer: their burnt offerings and their sacrifices shall be accepted upon mine altar; for mine house shall be called an house of prayer for all people.

In Context

6Et filios advenæ, qui adhærent Domino, ut colant eum, et diligant nomen ejus, ut sint ei in servos; omnem custodientem sabbatum ne polluat illud, et tenentem fœdus meum; + 56.6 Et filios advenæ: post eunuchos ad advenas transit et præmia promittit. In servos. Qualis Paulus qui de se ait: Paulus servus Christi Jesu, et Moyses famulus Dei.

8Ait Dominus Deus, qui congregat dispersos Israël: Adhuc congregabo ad eum congregatos ejus.]

Read all of Isaiah 56

Cross References

Psalms 2:6Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion, montem sanctum ejus, prædicans præceptum ejus. + 2.6 Ego autem. CASS. Secundo, inducit verba ejus de omnipotenti regno et inenarrabili generatione sua, ubi de divinitate et humanitate ejus discimus. Rex. ID. Sic et reges terræ ab eo constituti. Prædicans super Sion, sic et prophetæ, Filius, sic et Isræl, Genui te. Hoc soli Christo. 1

Isaiah 57:13Cum clamaveris, liberent te congregati tui, et omnes eos auferet ventus, tollet aura.] [Qui autem fiduciam habet mei, hæreditabit terram, et possidebit montem sanctum meum. + 57.13 Qui autem fiduciam habet mei. ID. Qui idola non coluerunt, vel in captivitatem ducti pœnituerunt, sub Zorobabel et aliis ducibus reversi, Deum suum in loco suo adoraverunt secundum Hebræum. Possidebit montem sanctum tuum, scilicet legem Veteris et Novi testamenti; utrumque enim in monte datum. Et ad præmiorum altitudinem invitat, vel Christum.

Isaiah 66:19Et ponam in eis signum, et mittam ex eis qui salvati fuerint, ad gentes in mare, in Africam, et Lydiam, tendentes sagittam; in Italiam et Græciam, ad insulas longe, ad eos qui non audierunt de me, et non viderunt gloriam meam. Et annuntiabunt gloriam meam gentibus; + 66.19 Et ponam in eis signum. Crucis, Christianitatis, salutis, quo signati in Ezechiele non interficiuntur; quo in Ægypto postes signantur et Isrælitæ salvantur. Hoc signum Achaz noluit petere, quod supponit Isaias: Ecce virgo concipiet, etc. Et mittam ex eis. Videtur esse contrarium, cum de judicio prius dictum sit, reverti ad primum adventum, quo apostoli ad gentes diriguntur et audiunt: Ite, docete omnes gentes Matth. 28.. Sed judicii dies prædicitur, ut metu futuræ pœnæ perterriti, accipiant adventum Salvatoris: et apostolorum prædicationem qui sunt præmittendi. In mare. Mundum scilicet, cujus partes subdit Africam, etc. meridia nam, scilicet plagam in qua Africa est.

Ezekiel 47:22et mittetis eam in hæreditatem vobis, et advenis qui accesserint ad vos, qui genuerint filios in medio vestrum: et erunt vobis sicut indigenæ inter filios Israël: vobiscum divident possessionem in medio tribuum Israël.

Zechariah 8:3Hæc dicit Dominus exercituum: Reversus sum ad Sion, et habitabo in medio Jerusalem: et vocabitur Jerusalem civitas veritatis, et mons Domini exercituum mons sanctificatus.

Matthew 21:13et dicit eis: Scriptum est: Domus mea domus orationis vocabitur: vos autem fecistis illam speluncam latronum. + 21.13 Latronum. Latro est qui lucra sectatur, qui et non dantes corporaliter persequitur, et dantes necat spiritualiter, et dum læsionem proximi cogitat, quasi latro sedet in spelunca.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 56:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 56:6Isaiah 56Isaiah 56:8 →