The Bible Software
bible.softwareRomanosRomanos 14 › Romanos 14:15

Romanos 14:15

Si enim propter cibum frater tuus contristatur, jam non secundum caritatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But if thy brother be grieved with thy meat, now walkest thou not charitably. Destroy not him with thy meat, for whom Christ died.

In Context

14Scio, et confido in Domino Jesu, quia nihil commune per ipsum, nisi ei qui existimat quid commune esset, illi commune est. + 14.14 Scio et confido. Quasi dicat dico: Ne ponatis offendiculum fratribus. Non autem dico offendiculum vel scandalum, eo quod cibus sit immundus; quia scio per hoc, quod fiducia est in Jesu, qui postquam venit, absolvit a lege. Commune ponit pro immundo, ut tractum a vasis quæ ante omnibus usibus erant communia, quorum quædam postea sacrificiis dedicata non amplius communia, sed sancta dicebantur; vel tractum est a Judæis quia ipsi Judæi dicebantur proprius populus Dei, alii vero omnes communes et immundi.

16Non ergo blasphemetur bonum nostrum. + 14.16 Non ergo blasphemetur bonum. Quia qui habet opera bona, si reprehendatur in re minima, bonum suum obfuscatur, et incipit bonum ejus blasphemari per malum. Unde Ezechiel: Justitia justi non proficiet ei, si erraverit Ezech. 33.. Non ergo blasphemetur bonum. Bona in se comestio blasphemabilis est dum aliis nocet: et quia nocet, abstine, quia non est causa regni Dei esca.

Read all of Romanos 14

Cross References

Romans 13:10Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo legis est dilectio.

Romans 15:2Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum, ad ædificationem.

1 Corinthians 8:11Et peribit infirmus in tua scientia, frater, propter quem Christus mortuus est?

1 Corinthians 13:4Caritas patiens est, benigna est. Caritas non æmulatur, non agit perperam, non inflatur, + 13.4 Charitas patiens est, etc. Hæc sunt arma quibus miles Christi armatur. Cujus armaturæ quasi præcipua arma præmisit, patientiam et benignitatem. ORIG. Patientia illata a proximis mala æquanimiter portat, benignitas sua bona proximis desiderabiliter impendit. Non æmulatur. Quia non eam aliena felicitas contristat. Non inflatur. Quia non eam sua felicitas attollit.

Ephesians 5:2et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. + 5.2 In odorem suavitatis. Si Christi mors Deo fuit suavis odor, ergo mortem ejus libenter accepit. Non ergo peccaverunt qui illum crucifixerunt? Sed non est ita, quia injuste justum occiderunt: qui Patris et sua voluntate oblatus est. Sicut et Judas, quid habet nisi peccatum in tradendo Christum? nisi tamen se traderet Christus, non eum traderet Judas. Tradidit Judas Christum, tradidit se Christus. Sed ille agebat negotium suæ venditionis, iste nostræ redemptionis. Ideo ille impie deliquit, hic misericorditer egit.

2 Peter 2:1Fuerunt vero et pseudoprophetæ in populo, sicut et in vobis erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis: et eum qui emit eos, Dominum negant, superducentes sibi celerem perditionem. + 2.1 Perditionem. Merito perditionem sibi inducunt, qui Redemptorem suum negant, vel non qualem veritas ostendit, sed qualem sibi ipsi fingunt, prædicant. Et propterea alieni a Redemptore, nil certius quam foveam exspectant.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romanos 14:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romanos 14:14Romanos 14Romanos 14:16 →