2 Peter 2:1
Fuerunt vero et pseudoprophetæ in populo, sicut et in vobis erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis: et eum qui emit eos, Dominum negant, superducentes sibi celerem perditionem. + 2.1 Perditionem. Merito perditionem sibi inducunt, qui Redemptorem suum negant, vel non qualem veritas ostendit, sed qualem sibi ipsi fingunt, prædicant. Et propterea alieni a Redemptore, nil certius quam foveam exspectant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 13:1Si surrexerit in medio tui prophetes, aut qui somnium vidisse se dicat, et prædixerit signum atque portentum, + 13.1 Si surrexerit. Vult intelligi, ea quæ a divinis non secundum Deum dicuntur, etiamsi evenerint, non esse sic accipienda, ut fiant quæ ab eis prædicuntur, nec præter potestatem suam ostendit esse, quæ ita contingunt. Sed quare permittat supponit, ad cognoscendum scilicet quantum diligant Deum servientes ipsis, non illi qui omnia novit.
1 Kings 18:19Verumtamen nunc mitte, et congrega ad me universum Israël in monte Carmeli, et prophetas Baal quadringentos quinquaginta, prophetasque lucorum quadringentos, qui comedunt de mensa Jezabel.
Nehemiah 6:12Et intellexi quod Deus non misisset eum, sed quasi vaticinans locutus esset ad me, et Tobias et Sanaballat conduxissent eum.
Isaiah 56:10Speculatores ejus cæci omnes; nescierunt universi: canes muti non valentes latrare, videntes vana, dormientes, et amantes somnia. + 56.10 Cæci. Non habentes Christum verum lumen, vel fidem et alias virtutes. Canes. ID. Sicut canes gregem, sic prælati debent custodire plebem. Canes impudentissimi. Quod est: Sicut canes sine discretione etiam bonos sæpe persequuntur, sic et Judæi impudenter clamaverunt, Crucifige, crucifige eum Luc. 23., nec Domini saturati sunt opprobriis.
Jeremiah 23:16Hæc dicit Dominus exercituum: Nolite audire verba prophetarum qui prophetant vobis, et decipiunt vos: visionem cordis sui loquuntur, non de ore Domini.
Jeremiah 27:14Nolite audire verba prophetarum dicentium vobis: Non servietis regi Babylonis: quia mendacium ipsi loquuntur vobis: + 27.14 Non servietis. Melius est sponte servire, et amicum Deum habere, et gentilem terram colere, quam necessitate captivum servire. Verba prophetæ. Notandum in Scripturis sanctis pseudoprophetas vocari prophetas.