Romans 14:23
Qui autem discernit, si manducaverit, damnatus est: quia non ex fide. Omne autem, quod non est ex fide, peccatum est. + 14.23 Omne autem. Non tamen omne quod fit cum fide bonum est, quia ignorantia quæ est ex culpa, nocet. Omnis vita infidelium peccatum est, quia omnis infideliter vivens vel agens, vehementer peccat, et nihil bonum sine summo bono, ubi deest agnitio veritatis æternæ. Falsa virtus est etiam in optimis moribus. Opera quæ videntur probabilia, præter fidem sic sunt, ut magnæ vires et cursus celerrimus extra viam. Non est ex fide. Fides nostra vult ut homo agat hoc quod bene intelligit esse agendum, et peccatum est quod aliter fit, quam probatum est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Romans 13:2Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt: + 13.2 Qui autem resistit. AUG. Quid si jubeat quod nonlicet? hic sane contemnet potestatem, timendo potestatem majorem; ergo si aliud imperator, et aliud Deus jubeat, cor tempto illo obtemperandum est Deo.
1 Corinthians 8:7Sed non in omnibus est scientia. Quidam autem cum conscientia usque nunc idoli, quasi idolothytum manducant: et conscientia ipsorum cum sit infirma, polluitur. + 8.7 Polluitur. Per illos scilicet qui habent scientiam unius Dei, sed non cum charitate, per quos in hunc errorem infirmi inducebantur, quorum non cibus polluitur, sed conscientia.
Titus 1:15Omnia munda mundis: coinquinatis autem et infidelibus, nihil est mundum, sed inquinatæ sunt eorum et mens et conscientia. + 1.15 Omnia munda mundis. Hoc ipsi negant ideo, quia in lege quædam Moyses prohibuit, et ab immundis munda discrevit. Hoc autem non secundum naturas quas Deus creavit, intelligi voluit, sed secundum significationes: Omnia ergo munda sunt mundis secundum naturam; unde in Genesi: Vidit Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona. Secundum significationes quædam immunda sunt Judæis: nec nobis omnia apta sunt, vel propter salutem corporum, vel propter consuetudinem humanæ societatis.