The Bible Software
bible.software › Titum › Titum 1 › Titum 1:15

Titum 1:15

Omnia munda mundis: coinquinatis autem et infidelibus, nihil est mundum, sed inquinatæ sunt eorum et mens et conscientia. + 1.15 Omnia munda mundis. Hoc ipsi negant ideo, quia in lege quædam Moyses prohibuit, et ab immundis munda discrevit. Hoc autem non secundum naturas quas Deus creavit, intelligi voluit, sed secundum significationes: Omnia ergo munda sunt mundis secundum naturam; unde in Genesi: Vidit Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona. Secundum significationes quædam immunda sunt Judæis: nec nobis omnia apta sunt, vel propter salutem corporum, vel propter consuetudinem humanæ societatis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Unto the pure all things are pure: but unto them that are defiled and unbelieving is nothing pure; but even their mind and conscience is defiled.

In Context

14non intendentes judaicis fabulis, et mandatis hominum, aversantium se a veritate. + 1.14 Mandatis. Quia mandata legis post manifestam veritatem, jam hominum, non Dei mandata sunt.

16Confitentur se nosse Deum, factis autem negant: cum sint abominati, et incredibiles, et ad omne opus bonum reprobi. + 1.16 Factis autem. Si negatio non tantum lingua fit, sed etiam factis, certe multos invenimus Antichristos, qui ore confitentur Christum, et moribus dissentiunt ab eo. Quisquis factis negat Christum Antichristus est. Tales sunt omnes mali catholici, qui non verbis, sed factis negant. Nolite ergo esse tanquam de fide securi, adjungite fidei rectæ vitam rectam, ut Christum confiteamini, et verbis vera docendo, et factis bene vivendo. Nam si confitemini verbis et non factis, fides tantum meorum proprie fides est dæmoniorum.

Read all of Titum 1

Cross References

Proverbs 21:4Exaltatio oculorum est dilatatio cordis; lucerna impiorum peccatum.

Zechariah 7:5Loquere ad omnem populum terræ, et ad sacerdotes, dicens: Cum jejunaretis, et plangeretis in quinto et septimo per hos septuaginta annos, numquid jejunium jejunastis mihi?

Luke 11:39Et ait Dominus ad illum: Nunc vos pharisæi, quod deforis est calicis et catini, mundatis: quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate. + 11.39 Calicis. Marcus refert, Judæos baptismata calicis et urceorum lectorumque et æramentorum solitos observare. Calix, vas vitreum; catinus, fictile de terra. Per hoc figuratur fragilitas humani corporis, in quo exterius prætendunt sanctitatem et simulant justitiam, quod foris erat lavabant, intus nequissimi. Quod autem intus est vestrum. Nemo putet fornicationem et hujusmodi corporalia vitia solummodo gravia esse, et spiritualia vitia esse levia, sicut avaritiam, iram, superbiam, etc., sicut Pharisæi putabant.

Romans 14:14Scio, et confido in Domino Jesu, quia nihil commune per ipsum, nisi ei qui existimat quid commune esset, illi commune est. + 14.14 Scio et confido. Quasi dicat dico: Ne ponatis offendiculum fratribus. Non autem dico offendiculum vel scandalum, eo quod cibus sit immundus; quia scio per hoc, quod fiducia est in Jesu, qui postquam venit, absolvit a lege. Commune ponit pro immundo, ut tractum a vasis quæ ante omnibus usibus erant communia, quorum quædam postea sacrificiis dedicata non amplius communia, sed sancta dicebantur; vel tractum est a Judæis quia ipsi Judæi dicebantur proprius populus Dei, alii vero omnes communes et immundi.

Romans 14:23Qui autem discernit, si manducaverit, damnatus est: quia non ex fide. Omne autem, quod non est ex fide, peccatum est. + 14.23 Omne autem. Non tamen omne quod fit cum fide bonum est, quia ignorantia quæ est ex culpa, nocet. Omnis vita infidelium peccatum est, quia omnis infideliter vivens vel agens, vehementer peccat, et nihil bonum sine summo bono, ubi deest agnitio veritatis æternæ. Falsa virtus est etiam in optimis moribus. Opera quæ videntur probabilia, præter fidem sic sunt, ut magnæ vires et cursus celerrimus extra viam. Non est ex fide. Fides nostra vult ut homo agat hoc quod bene intelligit esse agendum, et peccatum est quod aliter fit, quam probatum est.

1 Corinthians 8:7Sed non in omnibus est scientia. Quidam autem cum conscientia usque nunc idoli, quasi idolothytum manducant: et conscientia ipsorum cum sit infirma, polluitur. + 8.7 Polluitur. Per illos scilicet qui habent scientiam unius Dei, sed non cum charitate, per quos in hunc errorem infirmi inducebantur, quorum non cibus polluitur, sed conscientia.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Titum 1:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Titum 1:14Titum 1Titum 1:16 →