The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 14 › Romans 14:4

Romans 14:4

Tu quis es, qui judicas alienum servum? domino suo stat, aut cadit: stabit autem: potens est enim Deus statuere illum. + 14.4 Domino suo stat. De incognito corde alieni servi tu non habes judicare, sed suus Dominus ad cujus honorem stat, qui stat; ad quem pertinet et casus cadentis, qui potest erigere vel judicare. Stat, aut cadit, ideo dicit: quia ambiguum est, forsan stat, qui putatur cadere. Stat aut cadit. Per hoc ostendit se nescire quo animo ille se agat in dubiis. Stabit autem. Hic innuit, quod ambigua debemus in meliorem partem vertere, et plus salutem quam mortem reorum optare, et in futuro spem boni habere, etsi aliter sit in præsenti. Stabit autem. Quia neque si edit, reus est; neque si non edit, si tamen devotione hoc agit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Who art thou that judgest another man’s servant? to his own master he standeth or falleth. Yea, he shall be holden up: for God is able to make him stand.

In Context

3Is qui manducat, non manducantem non spernat: et qui non manducat, manducantem non judicet: Deus enim illum assumpsit. + 14.3 Is qui manducat. Supra præcepit non disceptare de cogitationibus aliorum, hic præcipit non spernere. Non judicet. AUG., lib. II de Ser. Dom. in monte. De manifestis judicandum, non de ocultis, etc., usque ad quicunque humani cibi indifferenter sumi.

5Nam alius judicat diem inter diem: alius autem judicat omnem diem: unusquisque in suo sensu abundet. + 14.5 Nam alius. Supra dixit, quod alii omnia manducant, alii non omnia; de generibus ciborum agens hoc dicit, quod alii omni tempore, alii aliquo certo tempore abstinent, et utrumque recte fieri posse dicit. In suo sensu. Id est in suo consilio dimittatur ne scandalum passus a charitate, quæ est mater omnium virtutum, recedat.

Read all of Romans 14

Cross References

Psalms 17:5Circumdederunt me dolores mortis, et torrentes iniquitatis conturbaverunt me. + 17.5 Circumdederunt me. Ibid. In persona iustorum ante adventum Christi, etc., usque ad qui rapidis iniquitatibus conturbati sunt. 1

John 10:28et ego vitam æternam do eis, et non peribunt in æternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea.

Romans 8:31Quid ergo dicemus ad hæc? si Deus pro nobis, qui contra nos? + 8.31 Si Deus pro nobis. AUG. Deus pro nobis ut prædestinaret nos ante quam essemus, ut vocaret nos cum aversi essemus, ut justificaret nos cum peccatores essemus, et glorificaret nos cum mortales essemus.

Romans 11:23Sed et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur: potens est enim Deus iterum inserere illos.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 14:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 14:3Romans 14Romans 14:5 →