bible.software › Romans › Romans 11 › Romans 11:23
Romans 11:23
Sed et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur: potens est enim Deus iterum inserere illos.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And they also, if they abide not still in unbelief, shall be graffed in: for God is able to graff them in again.
In Context
22Vide ergo bonitatem, et severitatem Dei: in eos quidem qui ceciderunt, severitatem: in te autem bonitatem Dei, si permanseris in bonitate, alioquin et tu excideris. + 11.22 Si permanseris in bonitate. Si digna Dei benignitate operatus fueris, neque enim tibi sola fide opus est. Severitatem autem Dei. Quod eis non pepercerit, eo quod patrum virtute indignos ipsos invenerit.
24Nam si tu ex naturali excisus es oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam: quanto magis ii qui secundum naturam inserentur suæ olivæ? + 11.24 Contra naturam. Dicitur id contra naturam quod est contra consuetudinem naturæ, ut si surculus fructum radicis ferat. Deus tamen nihil contra naturam facit, quia id est natura quod facit. Olivam. Per olivam intelligitur hic fides Patrum.
Read all of Romans 11
Cross References
Zechariah 12:10Et effundam super domum David et super habitatores Jerusalem spiritum gratiæ et precum: et aspicient ad me quem confixerunt, et plangent eum planctu quasi super unigenitum, et dolebunt super eum, ut doleri solet in morte primogeniti.
2 Corinthians 3:16Cum autem conversus fuerit ad Dominum, auferetur velamen. + 3.16 Cum autem conversus fuerit. Id est cum eorum animus deposita cordis duritia et propria cæcitate fuerit conversus credendo. Auferetur velamen. Ut in aqua latere vinum intelligatur, omnis enim prophetia non intellecto Christo insipidum et fatuum quiddam est.
This Verse In Other Editions
Study Romans 11:23