The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 14 › Romans 14:6

Romans 14:6

Qui sapit diem, Domino sapit, et qui manducat, Domino manducat: gratias enim agit Deo. Et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo. + 14.6 Qui sapit. In suo sensu dico, ut abundans: quia qui sapit diem, vel omnem, vel diem interpositum, Domino sapit. Et qui manducat, Domino manducat. Id est ad honorem Domini, cujus omnia creata credit munda, et quia ei serviturus illis sustentatur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

He that regardeth the day, regardeth it unto the Lord; and he that regardeth not the day, to the Lord he doth not regard it. He that eateth, eateth to the Lord, for he giveth God thanks; and he that eateth not, to the Lord he eateth not, and giveth God thanks.

In Context

5Nam alius judicat diem inter diem: alius autem judicat omnem diem: unusquisque in suo sensu abundet. + 14.5 Nam alius. Supra dixit, quod alii omnia manducant, alii non omnia; de generibus ciborum agens hoc dicit, quod alii omni tempore, alii aliquo certo tempore abstinent, et utrumque recte fieri posse dicit. In suo sensu. Id est in suo consilio dimittatur ne scandalum passus a charitate, quæ est mater omnium virtutum, recedat.

7Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur. + 14.7 Nemo enim nostrum sibi vivit. Qui enim lege frenatur, non sibi, sed Deo, qui legem dedit, vivit. Si lex non esset, sibi quisque viveret. Sibi. Sed Domino, quo judice damnatur vel coronatur; vel, sibi, id est ad laudem suam, sed Dei. Sicut enim magnitudinis ejus non est finis, sic nostræ laudis non erit finis. Non enim cum mortui fuerimus in hac carne, desinemus laudare Deum. Et secundum hoc de fidelibus tantum agit. Vel sibi, id est a se judicandus, sed a Domino secundum hoc de bonis et malis accipitur.

Read all of Romans 14

Cross References

Exodus 12:42Nox ista est observabilis Domini, quando eduxit eos de terra Ægypti: hanc observare debent omnes filii Israël in generationibus suis.

Isaiah 58:5Numquid tale est jejunium quod elegi, per diem affligere hominem animam suam? numquid contorquere quasi circulum caput suum, et saccum et cinerem sternere? numquid istud vocabis jejunium, et diem acceptabilem Domino?] + 58.5 Nunquid tale est jejunium.

Matthew 14:19Et cum jussisset turbam discumbere super fœnum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in cælum benedixit, et fregit, et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis. + 14.19 Acceptis quinque, etc. Accepit quinque panes, non novos creavit, quia veniens in carne non alia quam prædicta erant prædicavit, et opere implevit. Benedixit. Cum aperiens sensum, ut intelligerent Scripturas, dono internæ suavitatis multiplicavit. Fregit cum mysteria legis in medium protulit.

John 6:28Dixerunt ergo ad eum: Quid faciemus ut operemur opera Dei?

Galatians 4:10Dies observatis, et menses, et tempora, et annos. + 4.10 Dies. Dies observant qui dicunt: Hodie non est aliquid incipiendum. Menses. Qui cursus lunæ perscrutantes dicunt: Tali luna non est aliquid inchoandum: ii menses observant et colunt. Tempora. Ut cum dicunt: Modo est initium veris. Et annos. Cum dicunt: Novus annus est. Sed nulla debet suspicio esse harum rerum, quia prospere potest cedere quidquid simpliciter sub Dei devotione fit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 14:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 14:5Romans 14Romans 14:7 →