Romans 15:33
Deus autem pacis sit cum omnibus vobis. Amen. + 15.33 Deus autem pacis. Christus, qui ait: Pacem meam do vobis, et pacem meam relinquo vobis Joan. 14.; qui cum suis est usque ad consummationem sæculi, ita et sit vobiscum; ipse enim est qui ait: Vobiscum sum omnibus diebus usque ad consumationem sæculi Matth. 28..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Now the God of peace be with you all. Amen.
In Context
32ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei, et refrigerer vobiscum.
Cross References
Matthew 1:23Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium: et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus. + 1.23 Ecce virgo. Admiratur propheta Isaias, et quasi omnes de somno suscitans, ait: Ecce virgo in utero habebit Isa. 7.. Spiritui sancto præsens erat quod in tempore nondum erat. Ecce virgo, etc. Dicunt Judæi quod non est hoc nomen integritatis, sed ætatis puella. Sed quomodo tunc est signum? Sensum Isaiæ sequitur, non verba. Pro concipiet, ponit: In utero habebit: et vocabunt, pro vocabis, vel vocabitur. Emmanuel. Proprium est Christi, ut Jesus, quia cum his quos salvat, semper adjuvando perseverat. Tribus de causis de Veteri Testamento astruit ea quæ ponit in Evangelio: pro testificatione, ut habeat testimonium a lege et prophetis: pro confirmatione fidei, quia facilius credimus cum videmus impleta quæ sunt prædicta: pro conjunctione Novi et Veteris Testamenti.
Romans 16:20Deus autem pacis conterat Satanam sub pedibus vestris velociter. Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. + 16.20 Deus autem. Vos sitis sapientes: Deus autem conterat Satanam, id est falsos prædicatores, vel quemlibet vobis adversantem hominem, vel diabolum. Sub pedibus. Ut caput, id est primos motus suggestionum contemnatis, et si diabolus est, conteratis ejus caput sicut Evæ in figura Ecclesiæ, vel sensualitatis dictum est. Gratia. Gratiam quam promisit in adventu suo, jam optat eis.
1 Corinthians 14:33Non enim est dissensionis Deus, sed pacis: sicut et in omnibus ecclesiis sanctorum doceo. + 14.33 Non enim est dissensionis Deus. Esset autem Deus dissensionis si eos quos replet, simul loqui compelleret. Sicut in omnibus, etc. Mulieres taceant, sicut ego doceo in omnibus ecclesiis.
2 Corinthians 13:11De cetero, fratres, gaudete, perfecti estote, exhortamini, idem sapite, pacem habete, et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum. + 13.11 Gaudete, fratres. Id est bene operamini ut verum gaudium habere possitis. Et Deus pacis erit vobiscum. Hinc vobis erit pax a dilectione illius, hinc malorum omnium sublatio. Ista pax orbem servavit, diuturnum bellum solvit, cœlo terram conjunxit, ista homines angelos fecit. Istam ego imitetur. Innumerabilium enim bonorum mater est dilectio, per istam salvati sumus, per istam ineffabilia bona omnia assequimur.
Philippians 4:9Quæ et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me, hæc agite: et Deus pacis erit vobiscum.
2 Thessalonians 3:16Ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco. Dominus sit cum omnibus vobis.