Corinthios Ii 13:11
De cetero, fratres, gaudete, perfecti estote, exhortamini, idem sapite, pacem habete, et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum. + 13.11 Gaudete, fratres. Id est bene operamini ut verum gaudium habere possitis. Et Deus pacis erit vobiscum. Hinc vobis erit pax a dilectione illius, hinc malorum omnium sublatio. Ista pax orbem servavit, diuturnum bellum solvit, cœlo terram conjunxit, ista homines angelos fecit. Istam ego imitetur. Innumerabilium enim bonorum mater est dilectio, per istam salvati sumus, per istam ineffabilia bona omnia assequimur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
12Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes sancti.
Cross References
Genesis 37:4Videntes autem fratres ejus quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui. + 37.4 Videntes autem fratres ejus, etc. Fratres Christi secundum carnem Judæi, de quorum cognatione carnem suscepit. Sed quia videbant quod gratia virtutum in eo fiebat, quod testabatur Patris præcipuam dilectionem, invidebant, nec poterant ei quidquam pacifice loqui, et sæpius insidias tentabant, et Patremfamilias in Beelzebub principe dæmoniorum dæmonia ejicere blasphemabant. ISID. Hoc spiritualiter in Christo impletum est, etc., usque ad in stellarum figura.
Matthew 1:23Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium: et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus. + 1.23 Ecce virgo. Admiratur propheta Isaias, et quasi omnes de somno suscitans, ait: Ecce virgo in utero habebit Isa. 7.. Spiritui sancto præsens erat quod in tempore nondum erat. Ecce virgo, etc. Dicunt Judæi quod non est hoc nomen integritatis, sed ætatis puella. Sed quomodo tunc est signum? Sensum Isaiæ sequitur, non verba. Pro concipiet, ponit: In utero habebit: et vocabunt, pro vocabis, vel vocabitur. Emmanuel. Proprium est Christi, ut Jesus, quia cum his quos salvat, semper adjuvando perseverat. Tribus de causis de Veteri Testamento astruit ea quæ ponit in Evangelio: pro testificatione, ut habeat testimonium a lege et prophetis: pro confirmatione fidei, quia facilius credimus cum videmus impleta quæ sunt prædicta: pro conjunctione Novi et Veteris Testamenti.
Luke 9:61Et ait alter: Sequar te Domine, sed permitte mihi primum renuntiare his quæ domi sunt. + 9.61 Renuntiare his. Si discipulus Deum secuturus arguitur, quod renuntiare domui velit, quid fiet illis qui nulla utilitate sæpe visitat domos suorum quas dereliquerunt.
Acts 15:29ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, et fornicatione: a quibus custodientes vos, bene agetis. Valete. + 15.29 Ut abstineatis vos, etc. TERT. Propterea igitur quoniam utraque species, etc., usque ad quorum munditia magis ad Deum pertinet, quam intestinorum.
Acts 23:30Et cum mihi perlatum esset de insidiis quas paraverant illi, misi eum ad te, denuntians et accusatoribus ut dicant apud te. Vale.