Romanos 15:5
Deus autem patientiæ et solatii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Jesum Christum: + 15.5 Idipsum sapere. Quasi dicat: Nisi idem sapiatis, Deum honorare non poteritis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
6ut unanimes, uno ore honorificetis Deum et patrem Domini nostri Jesu Christi.
Cross References
Exodus 34:6Quo transeunte coram eo, ait: Dominator Domine Deus, misericors et clemens, patiens et multæ miserationis, ac verax,
Psalms 86:5Numquid Sion dicet: Homo et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus? + 86.5 Nunquid Sion. Secundum aliam litteram. Mater Sion dicet, homo. AUG., CASS. Quasi dicat: Unde alieni pervenient ad Jerusalem? Audi unde. Est quidam homo, id est, Christus, qui dicit mater Sion, id est Synagoga mater mea secundum carnem; et per hunc veniunt; quis est homo ille? Ipse est qui in ea natus est et eam fundavit; ipse dicit, mater, civitati illi. CASS. Vel, commendat Sion spirituali, etc., usque ad quorum principum? AUG. Horum, secundum aliam litteram qui facti sunt, scilicet principes, in ea, id est, qui facti sunt principes; antequam essent in ea, non erant principes, sed abjecta mundi: Elegit enim Deus infirma mundi ut confunderet fortia. 1
Ezekiel 11:19Et dabo eis cor unum, et spiritum novum tribuam in visceribus eorum: et auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum,
Romans 12:16idipsum invicem sentientes: non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos: + 12.16 Consentientes. Quod non fit ore tantum, quia tunc est vera humilitas, si non est in sola lingua, ne præsumentes de se non condoleant aliis, sed exprobrent.
Romans 15:13Deus autem spei repleat vos omni gaudio, et pace in credendo: ut abundetis in spe, et virtute Spiritus Sancti. + 15.13 Et pace. Ut possitis gaudere, det pacem et concordiam ad invicem; et hoc erit, si sit sana fides. Ut abundetis. Id est, ut per ista habita certiores sitis de æterna beatitudine, et abundetis in virtute Spiritu sancti, id est, fortitudine bonæ operationis, quæ datur per Spiritum sanctum.
2 Corinthians 1:3Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis,