Romans 12:16
idipsum invicem sentientes: non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos: + 12.16 Consentientes. Quod non fit ore tantum, quia tunc est vera humilitas, si non est in sola lingua, ne præsumentes de se non condoleant aliis, sed exprobrent.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
15Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus:
Cross References
Job 31:13Si contempsi subire judicium cum servo meo et ancilla mea, cum disceptarent adversum me: + 31.13 Si contempsi subire. Qui judicari cum servis suis ancillisque non renuit, etc., usque ad unde et protinus subdit: Quid enim faciam.
Psalms 131:1Canticum graduum. [Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus: + 131.1 Canticum graduum. ID. In tredecimo gradu jam humilis et mansuetus, etc., usque ad unde in Isaia: Super quem requiescet Spiritus meus, nisi super humilem et quietum, et trementem sermones meos? Memento, Domine, David et omnis. ID. Primo ostendens votum ædificandi domum, precatur ut impleat. Secundo, ostendit domum ædificatam, ibi, Ecce audi. Tertio, dicit promissiones Dei factas ædificatæ Sion, ibi, Juravit Dominus. Volens ergo ædificare domum Domino, ait in persona totius Christi capitis: O Domine, etc. David. AUG. Ad litteram, mansuetus, ut Sauli malum pro malo non redderet. Sicut juravit et votum vovit. Id est, ut impleat quod promisit: nemo præsumat viribus suis reddere quod vovit. Vovit autem Ecclesia in mansuetudine, ut sit domus Dei, quo nihil gratius potest Deo offerri. Domus autem est, si sua non quærit, sed de communi gaudet: de propriis fiunt mala, unde ait: Si introiero. Sciebat se proprio impediri, ne fiat locus Dei. 1
Proverbs 17:5Qui despicit pauperem exprobrat factori ejus, et qui ruina lætatur alterius non erit impunitus.
Proverbs 19:17Fœneratur Domino qui miseretur pauperis, et vicissitudinem suam reddet ei.
Proverbs 26:12Vidisti hominem sapientem sibi videri? magis illo spem habebit insipiens.] + 26.12 Vidisti hominem. In judicium ergo in hunc mundum veni Joan. 9., ut qui non vident videant, et qui vident, cæci fiant Eccl. 10..
Jeremiah 32:39Et dabo eis cor unum, et viam unam, ut timeant me universis diebus, et bene sit eis, et filiis eorum post eos. + 32.39 Et dabo eis. CASS. Manifeste prodit initium nobis, etc., usque ad et per hoc vel remunerationem, vel supplicia promeriri.