The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 2 › Romans 2:15

Romans 2:15

qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus, + 2.15 Opus legis. Est fides, quam ultro habent in cordibus, id est, intimo affectu, ubi fides per dilectionem operatur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Which shew the work of the law written in their hearts, their conscience also bearing witness, and their thoughts the mean while accusing or else excusing one another;)

In Context

14Cum autem gentes, quæ legem non habent, naturaliter ea, quæ legis sunt, faciunt, ejusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex: + 2.14 Cum enim, etc. Supra dixerat gentilem damnari, si male operaretur; salvari, si bene: sed cum legem non habeat, quasi nesciat quid sit bonum quidve malum, videtur sibi neutrum debere imputari. Contra Apostolus: Etsi non habeat scriptam legem, habet tamen naturalem: qua intelligit et sibi conscius est quid sit bonum et quid sit malum, vitium quippe contra naturam est, quod utique sanat gratia. Non enim usque adeo in humana anima imago terrenorum affectuum labe detrita est, ut nulla in ea lineamenta remanserint. Non omnino deletum est quod ibi per imaginem Dei, cum homo crearetur, impressum est. Proinde vitio sanato per gratiam, naturaliter fiunt ea quæ legis sunt. Non quod per naturam negata sit gratia, sed potius per gratiam reparata natura: qua gratia in interiori homine renovato lex justitiæ rescribitur, quam deleverat culpa.

16in die, cum judicabit Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum per Jesum Christum.

Read all of Romans 2

Cross References

Genesis 20:5nonne ipse dixit mihi: Soror mea est: et ipsa ait: Frater meus est? In simplicitate cordis mei, et munditia manuum mearum feci hoc.

1 Kings 2:44Dixitque rex ad Semei: Tu nosti omne malum cujus tibi conscium est cor tuum, quod fecisti David patri meo: reddidit Dominus malitiam tuam in caput tuum:

Ecclesiastes 7:22Sed et cunctis sermonibus qui dicuntur ne accomodes cor tuum, ne forte audias servum tuum maledicentem tibi; + 7.22 Sed et cunctis. Docet sapientem maledicorum linguas non attendere, ne cum ipse idem faciat, sibi velit ignosci et alios reprehendi. Si enim hoc fecerit, semper curiosus et iratus erit, quia nec servorum linguas compescere valebit.

Acts 23:1Intendens autem in concilium Paulus, ait: Viri fratres, ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem.

Romans 1:18Revelatur enim ira Dei de cælo super omnem impietatem, et injustitiam hominum eorum, qui veritatem Dei in injustitia detinent: + 1.18 Super omnem impietatem. Impietas est in Deum peccasse, iniquitas in homines; vel impius, infidelis sicut idololatra: iniquus, qui pravitate operis ab æquitate discordat. Eorum qui veritatem. Quasi dicat: Cur eis ira de impietate, cum non cognoverint Deum? Ad quod respondet: Poterant quidem cognoscere, sed ipsi nolunt, malentes morari injuste in sua voluptate. Veritatem Dei detinent. Quia, ut dicitur, quod est de Deo noscibile est in illis; quasi dicat: in se habent unde noscant, scilicet naturalem rationem. In injustitia detinent. Bonum est quod tenent, sed malum est ubi tenent; veritatem enim tenent, sed in iniquitate. Invenisti Deum? invenisti veritatem, et ipsum detinens in injustitia; etiam quod per Dei opera cognovisti, per hominis opera perdidisti.

2 Corinthians 1:12Nam gloria nostra hæc est: testimonium conscientiæ nostræ, quod in simplicitate cordis et sinceritate Dei, et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei, conversati sumus in hoc mundo: abundantius autem ad vos. + 1.12 Nam gloria nostra. Ideo et vos et alii debetis orare pro nobis Vel ideo orationes vestræ poterunt nos juvare: quia hoc unde gloriamur tam honestum est, scilicet: Testimonium. Sunt bona opera, quæ testantur exterius quid sit in conscientia, Testimonium, id est conscientia non remordens, sed testificans, quod in simplicitate, etc. Sinceritate Dei. Sicut impiis est magna pœna conscientia, ita piis gaudium. Non quasi inde superbe gloriantibus, sed Deo totum dantibus; ideo recte non ait: Gloria nostra est testimonium alienæ malitiæ vel minoris gratiæ, sed conscientiæ nostræ. Quæ quia occulta, non est subjecta alieno judicio, et ideo nullus præsumat contra eam vel cogitare, vel proferre sententiam. Non in carnali sapientia. Carnalis sapientiæ est voluptates diligere, labores vitare, vel secundum naturas rerum et non contra, prædicare, ut pseudo faciebant quorum fucatam prædicationem arguit

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 2:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 2:14Romans 2Romans 2:16 →