The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 5 › Romans 5:17

Romans 5:17

Si enim unius delicto mors regnavit per unum: multo magis abundantiam gratiæ, et donationis, et justitiæ accipientes, in vita regnabunt per unum Jesum Christum. + 5.17 Si enim. AMBR. Mors regnavit, non regnat, quia qui per legem, etc., usque ad non enim generalis damnatio vel justificatio in omnibus. Per unum regnavit, etc. Quia quas vires in illo habuit, in omnes posteriores exercuit, quorum materia fuit: sicut et culpa, quæ ejus solius fuit; in omnes transfusa est. Multo magis, etc. Quia æternaliter, cum in eis regnaverit mors temporaliter et cum fine.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For if by one man’s offence death reigned by one; much more they which receive abundance of grace and of the gift of righteousness shall reign in life by one, Jesus Christ.)

In Context

16Et non sicut per unum peccatum, ita et donum. Nam judicium quidem ex uno in condemnationem: gratia autem ex multis delictis in justificationem.

18Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem: sic et per unius justitiam in omnes homines in justificationem vitæ. + 5.18 Per unius justitiam, etc. Non quod omnes geniti ab Adam regenerentur per Christum, sed sicut nullius carnalis generatio est nisi per Adam, sic spiritualis nullius nisi per Christum. Si qui essent præter Adam generati, et si qui præter Christum regenerati, non diceret omnes et omnes. Sicut autem nullus homo præter illam generationem, sic nullus justus præter istam. Eosdem post dicit multos.

Read all of Romans 5

Cross References

Genesis 3:19In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es: quia pulvis es et in pulverem reverteris. + 3.19 Pulvis es, etc. GREG., ubi supra. Homo ita conditus fuit, etc., usque ad senectus transit ad mortem.

Matthew 25:34Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt: Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi: + 25.34 Benedicti Patris. Beneficio Patris mei promoti ad obtinendam gloriam, in qua sine corruptione regnetis, ad quam prædestinati estis a constitutione mundi.

Romans 5:12Propterea sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt. + 5.12 Propterea. Dixit per Christum esse justitiam et vitam. Et quod possit esse per eum, per similitudinem in minori probare intendit. Per unum. Adam scilicet non unam Evam dixit Apostolus: consuetudinem tenens, dum successionem posteritatis humanæ (quæ peccato et morti ex eo venienti succumbit) non mulieri, sed viro attribuit. Non enim ex muliere posteritas, sed ex viro nominari solet. Vel, quia mulier de viro est, et utriusque una caro. Sive ergo ab Eva, sive ab Adam dicatur, utrumque ad primum hominem pertinet: et per hoc Apostolus peccatum originale propagationis intelligi voluit cujus princeps Adam, non imitationis, cujus princeps diabolus; unde: Invidia diaboli mors intravit in hunc mundum. In omnes homines. Quia etiam ante legem, cum non ita videretur lege non docente; imputa batur quidem peccatum apud homines, sed non apud Deum ut putabant peccatores apud quem putabatur impune futurum, cum nesciretur judicaturus: sed ubi lex data est, noverunt Deum curare humana et judicare. Ante non imputabatur, sed regnavit mors secure, possidente homines diabolo pro impunitate credita usque ad Moysen per quem rediit cognitio unius Dei. Regnavit ergo mors (ut habet alia littera), non tamen in omnes, sed in similes prævaricatori Adæ, qui, neglecto Deo, creaturæ servierunt, sicut ille loco Dei, diabolo consensit. Tales erant fere omnes usque ad legem. Perpauci, ut Abraham, uni Deo servierunt, et in eos non regnavit mors, imo sub spe servati sunt in adventu Christi liberandi.

Romans 6:23Stipendia enim peccati, mors. Gratia autem Dei, vita æterna, in Christo Jesu Domino nostro.

1 Corinthians 4:8Jam saturati estis, jam divites facti estis: sine nobis regnatis: et utinam regnetis, ut et nos vobiscum regnemus. + 4.8 Jam saturati estis. Quasi: Inquiro a vobis, Quid gloriaris, etc.; sed non recte videor hoc facere; quia vos, jam saturati, jam divites, ironia est, ac si diceret: Non est ita. Irascentis enim verba sunt, non confirmantis. Regnetis. Vere regnare est de spe et promissis Dei securum esse, et in adversis gaudere.

1 Corinthians 15:49Igitur, sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem cælestis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 5:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 5:16Romans 5Romans 5:18 →