The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 5 › Romans 5:6

Romans 5:6

Ut quid enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus, pro impiis mortuus est? + 5.6 Ut quid enim. Cum Deus nos diligat, vel nos eum per Spiritum, spes implebitur: quia nisi ita sit, frustra est passus Christus. Et hoc est cur Christus pro impiis, id est pro dilectione impiorum vel pro vice eorum, pro impiis, non qui olim fuissent, et non tunc, sed cum essemus infirmi in peccatis. Secundum tempus, id est, per triduum tantum, ne desperes de ejus potentia cujus apparet in morte benevolentia: a quo tales arrhas accipimus, quod donavit impiis mortem suam, qui servat justis vitam suam. Mortuus est pro te, o homo mortalis, ut vivas cum illo. Suscepit mortem nostram, ut donaret nobis vitam suam: accepit ex te, unde moreretur pro te. Induit se, ubi pro te moreretur: induet te, ubi cum illo vivas. Induit se carne mortali in virginitate matris: induet te vita perenni in æqualitate Patris.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For when we were yet without strength, in due time Christ died for the ungodly.

In Context

5spes autem non confundit: quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis. + 5.5 Spes autem. Quia est in Deo qui non fallit, non in homine mendace, cujus spei pignus est Spiritus: legitur enim: Fons aquæ tuæ sit tibi proprius, et nemo alienus communicet tibi Eccli. 5.; ipse est Spiritus, quem non possunt accipere mali, et charitas est, quam habere et malus esse non potest aliquis. Sed nomen Christi habere et baptismum, corpus Domini sumere, et cætera sacramenta habere, et malus esse potest. Charitas ergo est proprium donum Spiritus, et singularis fons. Charitas Dei. Vel Deus late nos diligit: et hoc habemus in cordibus nostris per Spiritum qui facit nos intelligere charitatem Dei erga nos.

7vix enim pro justo quis moritur: nam pro bono forsitan quis audeat mori. + 5.7 Vix. Dicit, pro justo. Forsitan pro bono: ostendit utrumque difficile et rarum, sed alterum difficilius et rarius. Pro justo, etc. Justus pro exercitio, qui et bonus; sed est et bonus qui non justus, id est qui natus est in simplicitate: innocens qui nondum laboravit, ut amplificaret se bonis, ut sunt parvuli in baptismo mundati; et licet justus melior, causa tamen innocentiæ miserabilior quam justitiæ, quia non est hujusmodi justitia sine severitate.

Read all of Romans 5

Cross References

Numbers 7:15bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:

Lamentations 1:6Vau Et egressus est a filia Sion omnis decor ejus; facti sunt principes ejus velut arietes non invenientes pascua, et abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis.

Daniel 11:15Et venit rex aquilonis, et comportabit aggerem, et capiet urbes munitissimas: et brachia austri non sustinebunt, et consurgent electi ejus ad resistendum, et non erit fortitudo.

Romans 4:25qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram. + 4.25 Qui traditus. Mors Christi sola interitum veteris vitæ signat, et in sola resurrectione nova vita significatur, quæ a justificatione incipit, et in immortalitate perficietur.

Romans 5:10Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem filii ejus: multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius. + 5.10 Inimici essemus. Non quoquomodo peccatores. Reconciliati sumus. Quia prius juste eramus sub potestate diaboli natura depravata peccato.

Galatians 4:4At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, + 4.4 Venit plenitudo temporis. Id est postquam totum spatium illud fuit adimpletum, quo lex durare debuit, tunc misit Deus, etc. Plenitudo temporis. Sciebat quando venire deberet, vel etiam pati, etc. Non est enim hora ejus vel nostra, nisi voluntas ejus. Ante tamen longa series præconum præmittenda erat. Misit Deus Filium. Unde, Ego a Patre exivi, et veni in hunc mundum Joan. 16.. Et tamen de illo dicit Evangelista Joannes: In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit Ibid. 1.. Deinde conjungit: In propria venit. Illuc ergo missus est, ubi erat. Unde et illud Propheta dicit: Cœlum et terram ego impleo Jer. 23.. Quærendum est ergo quomodo intelligatur ista missio. Si ergo sobrie de Dei Filio quæ digna sunt opinemur, ideo missum intelligere debemus, quia ex illo incomprehensibili inenarrabilique secreto majestatis profundæ dedit se comprehendendum mentibus nostris Dei Verbum, non solum cum se exinaniret, sed etiam cum habitaret in nobis. Ex muliere. Usus Hebrææ locutionis mulieres dicit non corruptas, sed feminas. Factum sub lege. Ut appareat circumcisus quasi filius Abrahæ signum habens ejus cui promissus fuerat; in quo impleta est circumcisio: itaque signum jam cesset. Credidit enim Abraham se habiturum filium, in quo benedicerentur omnes gentes: quod jam factum credimus. Ut adoptionem. Id est, ut participes essemus divinæ gloriæ. Sicut enim ipse natura participat, ita ad ipsam videndam nos adoptat. Hinc enim adoptionem recipimus, quod ille unicus Dei Filius non dedignatus est participationem nostræ naturæ, factus ex muliere, ut non solum unigenitus esset, sed etiam primogenitus in multis fratribus fieret. Adoptionem autem dicit, ut distincte intelligamus unicum Dei Filium.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 5:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 5:5Romans 5Romans 5:7 →