Lamentations 1:6
Vau Et egressus est a filia Sion omnis decor ejus; facti sunt principes ejus velut arietes non invenientes pascua, et abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 26:36Et qui de vobis remanserint, dabo pavorem in cordibus eorum in regionibus hostium, terrebit eos sonitus folii volantis, et ita fugient quasi gladium: cadent, nullo persequente, + 26.36 Terrebit eos. Sicut folium fructum, sic littera abscondit spiritum: aufer folium, accipe fructum. Sonitus folii volantis. Hyperbole: quia etiam levissima quæque formidabunt. Cadent nullo persequente. Non enim persequimur eos, sed sequimur ut revocemus.
Deuteronomy 32:30Quomodo persequatur unus mille, et duo fugent decem millia? nonne ideo, quia Deus suus vendidit eos, et Dominus conclusit illos? + 32.30 Quomodo. Tantum ostendit timorem Judaicæ gentis, postquam Domino peccaverunt, ut unus hostium mille de eis, et duo fugarent decem millia, hoc est pauci plurimos.
2 Samuel 4:11Quanto magis nunc cum homines impii interfecerunt virum innoxium in domo sua, super lectum suum, non quæram sanguinem ejus de manu vestra, et auferam vos de terra?
Psalms 44:9Myrrha, et gutta, et casia a vestimentis tuis, a domibus eburneis; ex quibus delectaverunt te + 44.9 Myrrha, etc. CASS. Hic laudat Propheta sponsum ab uxore et ornatu; primo ab ornatu. AUG. Myrrha et gutta. Odores bene adhibentur nuptiali thalamo, etc., usque ad id est, redemptio, per aquam baptismi. Eburneis. HIER. In ebore castitas, quod prius obscurum serris et limis lucidum fit, ita sancti per sectiones et attritiones diversorum suppliciorum elimati, virtutum varietate fiunt lucidi. Filiæ regum. AUG. Terrenorum, non curantes honorem patrum, etc., usque ad et ad semen excitandum susceperunt. 1
Psalms 50:2cum venit ad eum Nathan propheta, quando intravit ad Bethsabee. 1