bible.software › Romans › Romans 7 › Romans 7:2
Romans 7:2
Nam quæ sub viro est mulier, vivente viro, alligata est legi: si autem mortuus fuerit vir ejus, soluta est a lege viri. + 7.2 Nam quæ sub viro. Ut firmet animos eorum, exemplo humanæ legis utitur. Sciunt legem Romani, quia non sunt Barbari, sed naturalem justitiam comprehenderunt, partim ex Græcis, sicut Græci et Hebræi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For the woman which hath an husband is bound by the law to her husband so long as he liveth; but if the husband be dead, she is loosed from the law of her husband.
In Context
1An ignoratis, fratres (scientibus enim legem loquor), quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit? + 7.1 An ignoratis. Hactenus de vi gratiæ: nunc, quod lex ultra non est tenenda, et agit de fine legis, et priori ejus inutilitate: non ergo mirentur Romani quia Apostolus dicit: Non estis sub lege, sed sub gratia: supra dicebatur non justificare, hic debere cessare; quia data usque ad Christum. Ordo: An ignoratis hoc scilicet: quia lex naturalis in homine dominatur quanto tempore vivit, quod non debetis ignorare; quia legem scitis, et ego loquor scientibus legem? in qua quod dico manifestatur, si spiritualiter intelligatur, vel lex Moysi dominatur in homine, ut ei obediat; quia et vos scitis legem Moysi, scientibus enim, etc. Et sic dupliciter potest legi littera, vel de lege naturali, vel de lege Mosaica. Vivit. Mortua enim dicitur lex, cum cessat ejus auctoritas.
3Igitur, vivente viro, vocabitur adultera si fuerit cum alio viro: si autem mortuus fuerit vir ejus, liberata est a lege viri, ut non sit adultera si fuerit cum alio viro. + 7.3 Igitur vivente marito, etc. Si servans legem mortuam, vult esse fidei, adulter est in utroque, nec prodest ei Christus. Si autem mortuus fuerit vir. Sic finita lege non prævaricatur, qui ad Christum transit dimissis figuris.
Read all of Romans 7
Cross References
Genesis 2:23Dixitque Adam: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea: hæc vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est.
1 Corinthians 7:4Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir. Similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier.
This Verse In Other Editions
Study Romans 7:2