Romans 7:3
Igitur, vivente viro, vocabitur adultera si fuerit cum alio viro: si autem mortuus fuerit vir ejus, liberata est a lege viri, ut non sit adultera si fuerit cum alio viro. + 7.3 Igitur vivente marito, etc. Si servans legem mortuam, vult esse fidei, adulter est in utroque, nec prodest ei Christus. Si autem mortuus fuerit vir. Sic finita lege non prævaricatur, qui ad Christum transit dimissis figuris.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 20:14Non mœchaberis. + 20.14 Non mœchaberis. ISID. Quæritur quoque quomodo differat non mœchaberis ab eo quod paulo post dicitur: Non concupisces uxorem proximi tui? In eo enim quod dictum est, non mœchaberis, poterat et illud intelligi; nisi forte in illis duobus præceptis non mœchandi, et non furandi, ipsa opera notata sint, in his vero extremis concupiscentia ipsa: quæ tantum differunt, ut aliquando mœchetur qui non concupiscit uxorem proximi, cum aliqua alia causa ipsi miscetur. Aliquando vero concupiscat, nec ei misceatur pœnam timens: et hoc fortasse lex ostendere voluit, quod utraque peccata sunt. ID. Item quæri solet utrum nomine mœchiæ etiam fornicatio teneatur, etc., usque ad atque illorum membrorum non legitimus usus prohibitus debet intelligi.
Numbers 5:13dormierit cum altero viro, et hoc maritus deprehendere non quiverit, sed latet adulterium, et testibus argui non potest, quia non est inventa in stupro:
Ruth 2:13Quæ ait: Inveni gratiam apud oculos tuos, domine mi, qui consolatus es me, et locutus es ad cor ancillæ tuæ, quæ non sum similis unius puellarum tuarum. + 2.13 Inveniam, etc. Nota humilitatem gentilis Ecclesiæ, quæ se cognoscit imparem tantæ gratiæ, nec audet se æquiparare primitivæ Ecclesiæ; unde dicit: Nam et catelli edunt de micis, etc. Et alibi: Domine, non sum dignus ut intres sul tectum meum, sed tantum dic verbo et sanabitur puer meus Matth. 8..
Matthew 5:32Ego autem dico vobis: quia omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam mœchari: et qui dimissam duxerit, adulterat. + 5.32 Causa fornicationis. Quia in hoc fides castitatis et connubii rumpitur: et ille non facit eam mœchari, sed ipsa causa est reatus sui. Si autem pro fornicatione dimittit, a fornicatione debet esse immunis, nec aliam ducere licet dum illa vivit. Fornicationis causa. Feminæ, quæ fornicata est, vel viri ne fornicetur, scilicet si uxor cogat ad idololatriam, vel ad avaritiam, vel ad alias illicitas concupiscentias. Non enim fornicatio est tantum stupri, sed generaliter quæ a lege Dei aberrare facit. Et qui, etc. CHRYSOST. Non dicas quoniam vir suus eam dimisit, quia etiam postquam dimissa est, remanet dimittentis uxor.
John 8:3Adducunt autem scribæ et pharisæi mulierem in adulterio deprehensam: et statuerunt eam in medio, + 8.3 Adducunt. Mystice: Mulier in adulterio deprehensa signat Synagogam, quæ adulteravit legem Moysi, sequendo traditiones patrum. Vel quæ dimissa lege Moysi, jam sequitur fidem Christi, unde Judæus jam quasi adulteram accusat. Vel signat Ecclesiam, quæ relinquens Deum, fornicata erat cum dæmonibus, quam Judæus accusat, quod ad Christum accedat, et quasi novum idololatriæ genus reputata est.