Romans 8:32
Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum: quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit? + 8.32 Tradidit. Dicitur hoc quia Pater tradidit Filium, verum auctor calicis hujus est etiam ipse qui bibit. Unde Apostolus: Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis Ephes. 5.. Si ergo Pater Filium tradidit, et Filius seipsum, Judas quid fecit? Pater tradendo Filium, bene fecit; Filius tradendo seipsum, bene fecit; Judas tradendo magistrum pro avaritia, male fecit. Non enim quod nobis præstitum est de passione Christi, malitiæ Judæ deputabitur; habebit ille mercedem malitiæ, Christus laudem gratiæ. Omnia. Minus est nobis omnia dare, quam nostri causa morti Christum tradere. Itaque omnia superiora, scilicet Deus trinitas, nostra sunt ad videndum sive fruendum. Æqualia, scilicet angeli quibus æquabimur in futuro ad convivendum, modo vero sumus inferiores. Inferiora quoque nostra sunt ad dominandum. Et similiter quædam etiam superiora, ut sublimes angeli, et universa ministeria cœlestia Dei nostra sunt, non dominio, sed usu; sicut res Domini, famulorum sunt; ad victum, scilicet vel ornamentum vel aliud hujusmodi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
33Quis accusabit adversus electos Dei? Deus qui justificat,
Cross References
Genesis 22:12Dixitque ei: Non extendas manum tuam super puerum, neque facias illi quidquam: nunc cognovi quod times Deum, et non pepercisti unigenito filio tuo propter me. + 22.12 Non peperceris, etc. AUG. ubi supra. Nunquid non pepercit Abraham filio suo propter angelum? Sed in angelo figuratus est Dominus, qui Deus est et magni consilii angelus. Erat enim in angelo Deus, et ex ejus persona loquebatur. Hoc magis in sequentibus apparebit, cum dicitur: Et vocavit angelus Domini Abraham secundo de cœlo, dicens: Per memetipsum juravi, dicit Dominus. Non enim facile invenitur Christum Patrem dicere tanquam Dominum, præsertim ante incarnationem. Nam secundum carnem hoc congrue dicitur, secundum quam in psalmo II dicitur: Dominus dixit ad me, etc. Quod autem dictum est ibidem, c. 9: Dixit Dominus Domino meo, etc., ad prophetam hoc refertur qui loquitur; sicut illud: Pluit Dominus a Domino, id est, Dominus noster, scilicet Filius, a Domino nostro, Patre scilicet.
Isaiah 53:10Et Dominus voluit conterere eum in infirmitate. Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longævum, et voluntas Domini in manu ejus dirigetur. + 53.10 Semen longævum. Verbum Evangelii scilicet quod non veterascet, sicut Vetus Testamentum, unde: Exiit qui seminavit semen suum Luc. 8.
John 3:16Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam. + 3.16 Mundum. Cosmos Græce, quod Latine mundus interpretatur, ornatus dicitur. Per mundum igitur humana natura significatur, non quod secundum corpus ex quatuor elementis constet, sed quia secundum animam a Deo est ornata, et ad imaginem Dei est facta, qua ad hoc diligit Deus ut eam æternam faciat. Ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit, etc. Ecce idem dicit de Filio Dei quod supra de Filio hominis, ut per quem in deitate conditi sumus, per eumdem in homine restauremur.
Romans 5:6Ut quid enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus, pro impiis mortuus est? + 5.6 Ut quid enim. Cum Deus nos diligat, vel nos eum per Spiritum, spes implebitur: quia nisi ita sit, frustra est passus Christus. Et hoc est cur Christus pro impiis, id est pro dilectione impiorum vel pro vice eorum, pro impiis, non qui olim fuissent, et non tunc, sed cum essemus infirmi in peccatis. Secundum tempus, id est, per triduum tantum, ne desperes de ejus potentia cujus apparet in morte benevolentia: a quo tales arrhas accipimus, quod donavit impiis mortem suam, qui servat justis vitam suam. Mortuus est pro te, o homo mortalis, ut vivas cum illo. Suscepit mortem nostram, ut donaret nobis vitam suam: accepit ex te, unde moreretur pro te. Induit se, ubi pro te moreretur: induet te, ubi cum illo vivas. Induit se carne mortali in virginitate matris: induet te vita perenni in æqualitate Patris.
Romans 8:28Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti. + 8.28 Scimus autem quoniam diligentibus, etc. Quasi dicat: Non solum hoc facit Spiritus sanctus, sed etiam facit omnia diligentibus se provenire in bonum, prospera vel adversa; talis enim Deus consolatur prosperis, exercet adversis. Prosunt ergo mala quæ fideles pie perferunt, vel ad emendanda sive demenda peccata, vel ad exercendam probandamque justitiam, vel ad demonstrandam hujus vitæ miseriam. Quamvis enim mors carnis de peccato primi hominis originaliter venerit, tamen bonus ejus usus gloriosissimos martyres fecit. Ideoque non solum ipsa, sed et omnia sæculi mala remissis peccatis remanere debuerunt, ut haberet homo cum quibus pro veritate certaret, et unde exercitaretur virtus fidelium. Secundum propositum. Quasi dicat: Quod vocati sunt, non aliunde est quam a prædestinatione Dei. Et inde est, quod omnia cooperantur in bonum: non ex merito.
1 Corinthians 2:12Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis: + 2.12 Sed Spiritum qui ex Deo est. Spiritus sanctus utique Patris et Filii est, necnon et noster. Quod enim datum est, etiam ad eum qui dedit refertur, et ad eos quibus dedit. Itaque Spiritus sanctus non tantum Patris et Filii qui dederunt, sed etiam noster est qui accepimus. Et non est iste spiritus noster in quo sumus: quia ipse spiritus noster in quo sumus ipse spiritus est hominis, qui in ipso est. Et ipsum tamen spiritum qui hominis est accepimus. Sed aliud est quod accipimus, ut essemus, aliud quod accepimus ut sancti essemus. Spiritus autem hominis in Scriptura accipitur, pro ipsa anima vel ipsius animæ potentia rationalis. Dedit enim nobis naturam ut essemus, animam ut viveremus, mentem, ut intelligeremus. Ut sciamus. Multi habent dona Dei, et nesciendo a quo habeant impia vanitate jactantur. Nemo donis Dei beatus, qui danti est ingratus, unde in Evangelio: Qui habet, dabitur ei. Plene habere est scire unde habeat. Qui ergo non habet, id est, qui nescit unde habeat, et quod habet, auferetur ab eo Luc. 8..