Romans 8:38
Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, + 8.38 Neque angeli, neque principes, neque virtutes. Hi ordines accipiuntur de malis angelis, et de bonis si fieri posset.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
37Sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos.
Cross References
John 10:28et ego vitam æternam do eis, et non peribunt in æternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea.
Romans 14:8Sive enim vivemus, Domino vivimus: sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus.
1 Corinthians 15:54Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: Absorpta est mors in victoria. + 15.54 Absorpta est. Id est destructa in victoria Christi; vel in hoc quod modum vincendi excessit, Christum invadendo; vel mors est peccati delectatio cum consensu, quæ victa est in hoc quod servi Dei vincent concupiscentias carnis suæ.
2 Corinthians 5:4Nam et qui sumus in hoc tabernaculo, ingemiscimus gravati: eo quod nolumus expoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est, a vita. + 5.4 Qui sumus in tabernaculo. Qui habitationem hujus corporis diligimus, de quo non est curandum, cum non sit tabernaculum nisi ad tempus, ingemiscimus desiderio cœlestis. Nos dico gravati, quasi dicat: Non mirum, si ingemiscimus: quia a beatitudine sumus remoti. Nam etiam de hoc minori gemimus, quia hoc corpore exuimur. Eo. Id est, ideo gemimus. Quod nolumus exspoliari, si hoc posset fieri. Vel, ingemiscimus, desiderio cœlestis. Deus autem hoc effecit. Vel, nolumus exspoliari: Deus tamen effecit ut immortalitatem desideremus. Ut absorbeatur, etc. Ita ut nusquam sit mortalitas. Non infra, non supra, non intra, non extra. Absorpta est enim mors in victoria.
Ephesians 1:21supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc sæculo, sed etiam in futuro. + 1.21 Supra omnem, etc. Hoc dicit propter incarnationem Filii Dei, ut etiam homo factus super omnes cœlos esse dicatur, et super omnem creaturam, habens nomen ejus per naturam, non per adoptionem.
Philippians 1:20secundum exspectationem et spem meam, quia in nullo confundar: sed in omni fiducia sicut semper, et nunc magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem.