The Bible Software
bible.software › Corinthios i › Corinthios i 15 › Corinthios i 15:54

Corinthios i 15:54

Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: Absorpta est mors in victoria. + 15.54 Absorpta est. Id est destructa in victoria Christi; vel in hoc quod modum vincendi excessit, Christum invadendo; vel mors est peccati delectatio cum consensu, quæ victa est in hoc quod servi Dei vincent concupiscentias carnis suæ.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

So when this corruptible shall have put on incorruption, and this mortal shall have put on immortality, then shall be brought to pass the saying that is written, Death is swallowed up in victory.

In Context

53Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem: et mortale hoc induere immortalitatem.

55Ubi est mors victoria tua? ubi est mors stimulus tuus? + 15.55 Ubi est, mors, victoria tua? Hæc sunt verba prophetæ, vel Apostoli lætantis et morti insultantis in persona resurgentium, ut certior sit resurrectio: quasi dicat: Vicisti in morientibus, victa es in resurgentibus. Victoria tua qua absorbueras corpora morientium, temporalis fuit: qua in corporibus resurgentium absorpta es; æterna constabit.

Read all of Corinthios i 15

Cross References

Isaiah 25:8Præcipitabit mortem in sempiternum; et auferet Dominus Deus lacrimam ab omni facie, et opprobrium populi sui auferet de universa terra: quia Dominus locutus est.]

Romans 2:7iis quidem qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem quærunt, vitam æternam:

Romans 8:11Quod si Spiritus ejus, qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis: qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis. + 8.11 Quod si Spiritus. AUG. Attende quod Spiritus sanctus, etc., usque ad sicut et generationem Filii quis enarrabit? Vivificabit et mortalia. ID. Ecce quartus actus. In prima actione, etc., usque ad quia nos superiorem nobis Deum deserueramus. Mortalia. Non mortua, quia in resurrectione cum mortale hoc induet immortalitatem, non solum necessitas moriendi, quam modo habet propter peccatum, sed nec mortalitas, quam habuit corpus animale ante peccatum, remanebit. Propter inhabitantem. Evidentissime apparet non tantum Spiritus, sed etiam corporis morte propter peccatum hominem meruisse, et per Spiritum sanctum, utrumque liberatum a Christo.

2 Thessalonians 1:10cum venerit glorificari in sanctis suis, et admirabilis fieri in omnibus, qui crediderunt, quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo. + 1.10 Quia testimonium. Ideo vobis tribulatis dat requiem nobiscum, quia testimonium, id est quidquid diximus de illo die judicii, credidistis de gloria bonorum et pœna malorum.

Revelation 20:14Et infernus et mors missi sunt in stagnum ignis. Hæc est mors secunda. + 20.14 Hæc est mors secunda. Quasi dicat: Cavete vobis a morte prima, quia ex illa prima sequitur hæc secunda.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios i 15:54

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios i 15:53Corinthios i 15Corinthios i 15:55 →