The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 9 › Romans 9:4

Romans 9:4

qui sunt Israëlitæ, quorum adoptio est filiorum, et gloria, et testamentum, et legislatio, et obsequium, et promissa:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Who are Israelites; to whom pertaineth the adoption, and the glory, and the covenants, and the giving of the law, and the service of God, and the promises;

In Context

3Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem, + 9.3 Pro fratribus. Judæis, vel etiam pro his retrahendis qui modo sunt fratres in fide, qui sunt et cognati mei: et ita gravius peccabam. AUG. Tam perfecta hic filii eminentia declaratur, etc., usque ad: Mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus I Tim. 2..

5quorum patres, et ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in sæcula. Amen.

Read all of Romans 9

Cross References

Genesis 17:2Ponamque fœdus meum inter me et te, et multiplicabo te vehementer nimis.

Genesis 17:10Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te: circumcidetur ex vobis omne masculinum: + 17.10 Circumcidetur ex vobis masculinum, etc. STRAB. Tribus de causis hoc præcipitur Abrahæ. Primo ut per obedientiam mandati placeat, per cujus prævaricationem Adam displicuerat; secundo, ut hoc signo a cæteris nationibus discerneretur; tertio, ut in eo membro circumcisus quo libido solet dominari, castitatem sibi servandam et impudicitiam rescindendam cognosceret.

Exodus 4:22Dicesque ad eum: Hæc dicit Dominus: Filius meus primogenitus Israël.

Exodus 19:3Moyses autem ascendit ad Deum: vocavitque eum Dominus de monte, et ait: Hæc dices domui Jacob, et annuntiabis filiis Israël: + 19.3 Moyses autem, etc. GREG., lib. VI Moral., cap. 27. Alia littera: Moyses autem ascendit in montem, et Dominus descendit ad eum. Mons altitudo contemplationis est, in quem ascendimus, ut ad ea quæ ultra infirmitatem nostram sunt intuendo sublevemur. Sed Dominus descendit, quia, sanctis multum proficientibus, parvum aliquid de se aperit.

Exodus 34:27Dixitque Dominus ad Moysen: Scribe tibi verba hæc, quibus et tecum et cum Israël pepigi fœdus.

Numbers 7:89Cumque ingrederetur Moyses tabernaculum fœderis, ut consuleret oraculum, audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubim, unde et loquebatur ei. + 7.89 Cumque, etc. GREG., lib. XXXIII Moral., cap. 21, tom. 2. Quid est quod Moyses, etc., usque ad et quomodo benigne descendit ad infima, valenter recurrit ad summa. De propitiatorio. Quia per gratiam divinæ propitiationis post culpam prævaricationis aperuit nobis Deus viam veritatis. Inter duos cherubin. Quia per angelicam visionem, non in sua substantia apparuit Deus Moysi; unde: Lex ordinata per angelos in manu mediatoris Gal. 3.. Vel quia per utrumque Testamentum consona voce ad fidem veritatis nos erudit; vel, quia per Filium, qui in medio duorum Testamentorum in carne apparuit, locutus est Pater humano generi.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 9:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 9:3Romans 9Romans 9:5 →