The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 19 › Exodus 19:3

Exodus 19:3

Moyses autem ascendit ad Deum: vocavitque eum Dominus de monte, et ait: Hæc dices domui Jacob, et annuntiabis filiis Israël: + 19.3 Moyses autem, etc. GREG., lib. VI Moral., cap. 27. Alia littera: Moyses autem ascendit in montem, et Dominus descendit ad eum. Mons altitudo contemplationis est, in quem ascendimus, ut ad ea quæ ultra infirmitatem nostram sunt intuendo sublevemur. Sed Dominus descendit, quia, sanctis multum proficientibus, parvum aliquid de se aperit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Moses went up unto God, and the LORD called unto him out of the mountain, saying, Thus shalt thou say to the house of Jacob, and tell the children of Israel;

In Context

2Nam profecti de Raphidim, et pervenientes usque in desertum Sinai, castrametati sunt in eodem loco, ibique Israël fixit tentoria e regione montis.

4Vos ipsi vidistis quæ fecerim Ægyptiis, quomodo portaverim vos super alas aquilarum, et assumpserim mihi. + 19.4 Alas aquilarum. Vocat doctrinas duorum Testamentorum, quæ nos ab infimis ad cœlestia portant.

Read all of Exodus 19

Cross References

Exodus 3:4Cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum, vocavit eum de medio rubi, et ait: Moyses, Moyses. Qui respondit: Adsum. + 3.4 Cernens autem Dominus, etc. GREG., præf. in Moral., c. 2. Angelus qui Mosi apparuisse describitur, modo Dominus, modo angelus memoratur: angelus, quia exterius loquendo servit; Dominus, quia interius præsidens loquendi efficaciam tribuit. Cum enim loquens ab interiore regitur, et per obsequium angelus, et per inspirationem Dominus memoratur. Vocavit eum de medio, etc. GREG. lib. XXVIII Moral., c. 5. Sæpe simul et terrenis et cœlestibus substantiis per angelos loquitur Deus: sicut hic cum ignem rubumque sociavit, atque aliud superius, aliud inferius junxit. Quod tunc solum agitur, cum aliquod magnum ex conjunctione signatur. Nam per succensum rubum Mosen alloquens, ostendit quia doctor populi fieret, qui et legis flammam perciperet, et peccati spinam non vitaret: ut quod ex illo populo exiret, qui igne deitatis carnis nostræ peccata quasi rubi spinam acciperet, et inconsumptam humanitatis substantiam in ipsa divinitatis flamma servaret.

Exodus 20:21Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus. + 20.21 Stetitque populus, etc. GREG., homil. 6. In quibusdam locis Scripturæ historia servanda est, etc., usque ad Moses accessit ad caliginem, in qua erat Deus. Non facietis deos, etc. AUG., quæst. 76. Repetitur quod in primo præcepto dictum est; et per argentea et aurea, omnia simulacra intelliguntur, sicut in psalmo CXIII: Simulacra gentium argentum et aurum, opera manum hominum.

Exodus 24:13Surrexerunt Moyses et Josue minister ejus: ascendensque Moyses in montem Dei, + 24.13 Surrexerunt Moyses et Josue. AUG., quæst. 103 in Exod. Josue non commemoratus in illis quatuor subito cum Moyse apparet, etc., usque ad quod modo memoratur nondum vocabatur Jesus, sed quando scriptum est. BED. Josue Christum nomine et actione significat; qui minister Moysi dicitur, quia Christus non venit legem solvere, sed adimplere Matth. 5.. Moysi vestigia in omnibus sequitur, quia in cunctis quæ scripsit Moyses, typice designatur, quasi comes individuus, si bene quæritur, invenitur. Unde Joan. 5: Si crederetis Moysi, forsitan crederetis et mihi. BED., de Tabernac., lib. 1, cap. 1, tom. 2. Aaron mons fortitudinis, Hur ignis vel lumen, etc., usque ad et ad dilectionem Conditoris animus inardescit.

Exodus 34:2Esto paratus mane, ut ascendas statim in montem Sinai, stabisque mecum super verticem montis.

Deuteronomy 5:5Ego sequester et medius fui inter Dominum et vos in tempore illo, ut annuntiarem vobis verba ejus: timuistis enim ignem, et non ascendistis in montem. Et ait: + 5.5 Inter vos et Deum. ID., quæst. 10. Tanquam Dominus esset in loco, etc., usque ad audiens de medio ignis vocem Dei dicentis decalogum legis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 19:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 19:2Exodus 19Exodus 19:4 →