Romans 9:8
id est, non qui filii carnis, hi filii Dei: sed qui filii sunt promissionis, æstimantur in semine.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
9Promissionis enim verbum hoc est: Secundum hoc tempus veniam: et erit Saræ filius.
Cross References
Genesis 31:15nonne quasi alienas reputavit nos, et vendidit, comeditque pretium nostrum?
Psalms 87:6inter mortuos liber; sicut vulnerati dormientes in sepulchris, quorum non es memor amplius, et ipsi de manu tua repulsi sunt. + 87.6 Sicut vulnerati dormientes. CASS. Quia et ipse lancea vulneratus, et sepulcro clausus, sed differt per hoc quod sequitur, quorum non meministi adhuc. In sepulcro. Id est, in carnali voluptate sopiti, unde Deus non excitat eos. Et ipsi de manu tua repulsi sunt. AUG. Non enim ad dormientes hoc refertur, in quibus sunt justi, quorum licet non meminerit Deus adhuc, ut resurgant: de his tamen dictum est: Justorum animæ in manu Dei sunt Sap. 3.. Vel, posuerunt me rei veritate, In lacu inferiori, id est, in aquis inferni, scilicet in tenebris et in umbra mortis. 1
Romans 4:11Et signum accepit circumcisionis, signaculum justitiæ fidei, quæ est in præputio: ut sit pater omnium credentium per præputium, ut reputetur et illis ad justitiam:
Galatians 3:26Omnes enim filii Dei estis per fidem, quæ est in Christo Jesu. + 3.26 Omnes filii Dei estis per fidem. Nos Judæi tempore fidei pædagogum deseruimus: quia omnes vos gentiles, qui non habuistis legem, estis filii. Quod ergo vestro exemplo deseruimus, vos accipitis? Quasi diceret: Non debetis hoc facere. In Christo Jesu. In institutione Christi, et ad similitudinem mortis ejus.
1 John 3:1Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus. Propter hoc mundus non novit nos: quia non novit eum. + 3.1 Videte, etc. Advertite diligenter quantis et qualibus donis ostenderit Deus erga nos paternam charitatem. Dedit enim ut in hoc sæculo nomine et actu nominaremur filii Dei, et in futuro simus, possidendo hæreditariam beatitudinem. Dedit. Ad hoc Deus dedit charitatem ut eum amare noverimus et possimus, non tamen ut dominum servi, sed ut patrem filii. Unde dicitur: Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri Joan. 1..