Ruth 1:2
Ipse vocabatur Elimelech, et uxor ejus Noëmi: et duo filii, alter Mahalon, et alter Chelion, Ephrathæi de Bethlehem Juda. Ingressique regionem Moabitidem, morabantur ibi. + 1.2 Mahalon. Qui de fenestra vel a principio. Hic est chorus prophetarum per quos de fenestra primum fidei lumen in orbem processit: qui etiam veri luminis, id est Christi, primi prædicatores fuerunt. Chelion, consummatio. Hi sunt apostoli qui ænigmata prophetarum ad consummationem pleni intellectus perduxerunt. Hi merito Ephrathæi et de Bethlehem Juda orti sunt: qui cœlesti pane satiati per prædicationem Evangelii fructum prædicationis collegerunt. Ephrathæus enim frugifer, Bethlehem domus panis, Juda confessio interpretatur, unde: Vos date illis manum. Item, Euntes prædicate Evangelium regni Dei. Et alibi: Elegi vos de mundo ut eatis, et fructum faciatis Marc. 6, XVI; Joan. 16..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
3Et mortuus est Elimelech maritus Noëmi: remansitque ipsa cum filiis.
Cross References
Genesis 35:19Mortua est ergo Rachel, et sepulta est in via quæ ducit Ephratam, hæc est Bethlehem.
1 Samuel 17:12David autem erat filius viri Ephrathæi, de quo supra dictum est, de Bethlehem Juda, cui nomen erat Isai, qui habebat octo filios, et erat vir in diebus Saul senex, et grandævus inter viros. + 17.12 Octo filios. HIERON., quæst. Hebr., tom. 3. In Paralipomenon tantum septem dicuntur, etc., usque ad Nathan quoque prophetam dicit Isidorus de Gabaonitis fuisse.
Micah 5:2[Et tu, Bethlehem Ephrata, parvulus es in millibus Juda; ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israël, et egressus ejus ab initio, a diebus æternitatis.