bible.software › Ruth › Ruth 1 › Ruth 1:3
Ruth 1:3
Et mortuus est Elimelech maritus Noëmi: remansitque ipsa cum filiis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And Elimelech Naomi’s husband died; and she was left, and her two sons.
In Context
2Ipse vocabatur Elimelech, et uxor ejus Noëmi: et duo filii, alter Mahalon, et alter Chelion, Ephrathæi de Bethlehem Juda. Ingressique regionem Moabitidem, morabantur ibi. + 1.2 Mahalon. Qui de fenestra vel a principio. Hic est chorus prophetarum per quos de fenestra primum fidei lumen in orbem processit: qui etiam veri luminis, id est Christi, primi prædicatores fuerunt. Chelion, consummatio. Hi sunt apostoli qui ænigmata prophetarum ad consummationem pleni intellectus perduxerunt. Hi merito Ephrathæi et de Bethlehem Juda orti sunt: qui cœlesti pane satiati per prædicationem Evangelii fructum prædicationis collegerunt. Ephrathæus enim frugifer, Bethlehem domus panis, Juda confessio interpretatur, unde: Vos date illis manum. Item, Euntes prædicate Evangelium regni Dei. Et alibi: Elegi vos de mundo ut eatis, et fructum faciatis Marc. 6, XVI; Joan. 16..
4Qui acceperunt uxores Moabitidas, quarum una vocabatur Orpha, altera vero Ruth. Manseruntque ibi decem annis, + 1.4 Ruth. Videns vel festinans, vel deficiens interpretatur: in qua obedientia et credulitas gentium designatur, de quibus dicitur: Populus quem non cognovi, servivit mihi, etc. Et alibi: Æthiopia præveniet manus ejus Deo Psal. 66.. Vocabantur ergo duo populi per sanctos prædicatores ad consortium fidei et electorum Dei, ut ex diversis gregibus fieret unum ovile.
Read all of Ruth 1
Cross References
Psalms 34:19Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique, qui oderunt me gratis, et annuunt oculis. + 34.19 Non supergaudeant. ID. Repetit de passione, ut de pœna eorum addat. Annuunt. CASS. Quoniam vicissim se tacitis nutibus admonent ad decipiendum et tentandum. 1
Hebrews 12:10Et illi quidem in tempore paucorum dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos: hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus. + 12.10 Et illi quidem. Hic alia ratio ostenditur, quare obtemperandum sit Deo. Ad id quod utile est, scilicet, in recipiendo sanctificationem ejus.
This Verse In Other Editions
Study Ruth 1:3