Ruth 1:4
Qui acceperunt uxores Moabitidas, quarum una vocabatur Orpha, altera vero Ruth. Manseruntque ibi decem annis, + 1.4 Ruth. Videns vel festinans, vel deficiens interpretatur: in qua obedientia et credulitas gentium designatur, de quibus dicitur: Populus quem non cognovi, servivit mihi, etc. Et alibi: Æthiopia præveniet manus ejus Deo Psal. 66.. Vocabantur ergo duo populi per sanctos prædicatores ad consortium fidei et electorum Dei, ut ex diversis gregibus fieret unum ovile.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
3Et mortuus est Elimelech maritus Noëmi: remansitque ipsa cum filiis.
Cross References
Deuteronomy 23:3Ammonites et Moabites etiam post decimam generationem non intrabunt ecclesiam Domini in æternum: + 23.3 Ammonites et Moabites. AUG., quæst. 33. Alia editio, etc., usque ad feminis imputaverunt, quas conservare maluerunt. Moabites. Hæreticos semper ab Ecclesia esse pellendos significat, quasi, Hæreticum hominem post unam et alteram correctionem devita.
Nehemiah 13:23Sed et in diebus illis vidi Judæos ducentes uxores Azotidas, Ammonitidas, et Moabitidas. + 13.23 Sed et in diebus illis. ID., ibid. In Ecclesia uxores alienigenas ducunt, etc. usque ad sed gentili sensu interpretantes.