bible.software › Ruth › Ruth 2 › Ruth 2:18
Ruth 2:18
Quos portans reversa est in civitatem, et ostendit socrui suæ: insuper protulit, et dedit ei de reliquiis cibi sui, quo saturata fuerat. + 2.18 Quos portans. Quia fidem suam matri Ecclesiæ ostendit. Vel Ecclesia synagogæ gratiam quam sponsi sui munere percepit, ostendit, ut eam provocaret ad fidem. Dedit ei. Eructavit cor meum verbum bonum, scilicet de plenitudine cordis cibum prædicationis. Benedictus. Synagoga, prædicante Ecclesia gentium, bonitatem et potentiam Domini cognoscit, et fortitudinem sui protectoris: et tandem veritate cogente nomen Domini benedicit, quod servavit gratiam mortuis quam præbuit vivis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And she took it up, and went into the city: and her mother in law saw what she had gleaned: and she brought forth, and gave to her that she had reserved after she was sufficed.
In Context
17Collegit ergo in agro usque ad vesperam: et quæ collegerat virga cædens et excutiens, invenit hordei quasi ephi mensuram, id est, tres modios. + 2.17 Quasi ephi. Cum in lectione per sanctæ Trinitatis confessionem discit catholicam fidem. In ephi mensura, quæ tres modios continet, signatur una divinitatis substantia, et trium personarum proprietas.
19Dixitque ei socrus sua: Ubi hodie collegisti, et ubi fecisti opus? sit benedictus qui misertus est tui. Indicavitque ei apud quem fuisset operata: et nomen dixit viri, quod Booz vocaretur.
Read all of Ruth 2
Cross References
John 6:12Ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis: Colligite quæ superaverunt fragmenta, ne pereant.
This Verse In Other Editions
Study Ruth 2:18