bible.software › Ruth › Ruth 2 › Ruth 2:17
Ruth 2:17
Collegit ergo in agro usque ad vesperam: et quæ collegerat virga cædens et excutiens, invenit hordei quasi ephi mensuram, id est, tres modios. + 2.17 Quasi ephi. Cum in lectione per sanctæ Trinitatis confessionem discit catholicam fidem. In ephi mensura, quæ tres modios continet, signatur una divinitatis substantia, et trium personarum proprietas.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
So she gleaned in the field until even, and beat out that she had gleaned: and it was about an ephah of barley.
In Context
16et de vestris quoque manipulis projicite de industria, et remanere permittite, ut absque rubore colligat, et colligentem nemo corripiat. + 2.16 De vestris. Nota humilitatem patrisfamilias, qui non solum spicas relictas testimoniorum colligi permittit, sed etiam manipulos scientiæ ultronea largitate impertitur. De vestris manibus projicite, etc. Quia gentilis populi infirmitatem non despicit, nec pristinos errores improperat, sed studii sagacitate ad ædificationem perducit.
18Quos portans reversa est in civitatem, et ostendit socrui suæ: insuper protulit, et dedit ei de reliquiis cibi sui, quo saturata fuerat. + 2.18 Quos portans. Quia fidem suam matri Ecclesiæ ostendit. Vel Ecclesia synagogæ gratiam quam sponsi sui munere percepit, ostendit, ut eam provocaret ad fidem. Dedit ei. Eructavit cor meum verbum bonum, scilicet de plenitudine cordis cibum prædicationis. Benedictus. Synagoga, prædicante Ecclesia gentium, bonitatem et potentiam Domini cognoscit, et fortitudinem sui protectoris: et tandem veritate cogente nomen Domini benedicit, quod servavit gratiam mortuis quam præbuit vivis.
Read all of Ruth 2
Cross References
Exodus 16:36Gomor autem decima pars est ephi.
Ezekiel 45:11Ephi et batus æqualia et unius mensuræ erunt, ut capiat decimam partem cori batus, et decimam partem cori ephi: juxta mensuram cori erit æqua libratio eorum.
This Verse In Other Editions
Study Ruth 2:17