Ruth 2:22
Cui dixit socrus: Melius est, filia mea, ut cum puellis ejus exeas ad metendum, ne in alieno agro quispiam resistat tibi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Ruth 2:21Et ait Ruth: Hoc quoque, inquit, præcepit mihi, ut tamdiu messoribus ejus jungerer, donec omnes segetes meterentur. + 2.21 Præcepit mihi. Quia Christus omnibus ad se venientibus præcipit, ut magis cum fidelibus suis jungantur ad messem spiritualis segetis, quam cum alienis, cui persuasioni consentit socrus, dicens: Melius est filia; hoc ut bonum et utile non potest negare Synagoga.
Song of Solomon 1:8Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea. + 1.8 Equitatui. Sicut priorem populum de Ægyptiaca servitute liberavi, sic te de persequentium manibus liberabo, elidens Pharaonem, si te sponsam meam cognoveris, liberans a servitute diaboli, in fonte baptismatis passione rubricati, submerso ibidem auctore peccati. Equitatui meo. Quia Dominus non vult Ecclesiam ignorare seipsam, sed diligenter attendere quid donorum acceperit, quid pati debeat, consequenter post comminationem blanditur ei, quasi dicat: Si vis intelligere quomodo te scire debeas, intellige cui te comparaverim, et tunc cognosces te talem per beneficia mea tibi collata, quæ turbari non debeas. Equitatui. Eques, sponsus, dicente propheta: Et salus ejus equitatio Habac 3.. Quantum ergo differt meus equitatus ab equis Pharaonis, tantum melior es omnibus aliis filiabus. Sicut ille populus supervenientibus curribus Pharaonis perterritus est, sed cœlesti protectione salvatus, et per aquas submersis hostibus in terram promissionis introductus est: sic unda mortis, quæ cunctis occursura est mortalibus, pravos rapit in interitum, piis reserat iter ad salutem, et cætera omnia, quæ ibi corporaliter, hic complentur spiritualiter. Dubitantem benigne increpat, et ne desperet in sequenti fideli amore viriliter confortat, ubi Pharaonis curribus comparat. In curribus Pharaonis. Id est in tempore curruum. Et nota superbiam: Pharao, elidens vel dissipans interpretatur. Nec oportet ut vagari incipias, cum me consolatorem habeas, et prælatos quibus innitaris, per quos subsistas.