The Bible Software
bible.software › Canticum Canticorum › Canticum Canticorum 1 › Canticum Canticorum 1:8

Canticum Canticorum 1:8

Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea. + 1.8 Equitatui. Sicut priorem populum de Ægyptiaca servitute liberavi, sic te de persequentium manibus liberabo, elidens Pharaonem, si te sponsam meam cognoveris, liberans a servitute diaboli, in fonte baptismatis passione rubricati, submerso ibidem auctore peccati. Equitatui meo. Quia Dominus non vult Ecclesiam ignorare seipsam, sed diligenter attendere quid donorum acceperit, quid pati debeat, consequenter post comminationem blanditur ei, quasi dicat: Si vis intelligere quomodo te scire debeas, intellige cui te comparaverim, et tunc cognosces te talem per beneficia mea tibi collata, quæ turbari non debeas. Equitatui. Eques, sponsus, dicente propheta: Et salus ejus equitatio Habac 3.. Quantum ergo differt meus equitatus ab equis Pharaonis, tantum melior es omnibus aliis filiabus. Sicut ille populus supervenientibus curribus Pharaonis perterritus est, sed cœlesti protectione salvatus, et per aquas submersis hostibus in terram promissionis introductus est: sic unda mortis, quæ cunctis occursura est mortalibus, pravos rapit in interitum, piis reserat iter ad salutem, et cætera omnia, quæ ibi corporaliter, hic complentur spiritualiter. Dubitantem benigne increpat, et ne desperet in sequenti fideli amore viriliter confortat, ubi Pharaonis curribus comparat. In curribus Pharaonis. Id est in tempore curruum. Et nota superbiam: Pharao, elidens vel dissipans interpretatur. Nec oportet ut vagari incipias, cum me consolatorem habeas, et prælatos quibus innitaris, per quos subsistas.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

If thou know not, O thou fairest among women, go thy way forth by the footsteps of the flock, and feed thy kids beside the shepherds’ tents.

In Context

7Sponsus Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce hædos tuos juxta tabernacula pastorum. + 1.7 Si ignoras. Quia sponsa dum auxilia præsentiæ Dei requireret in tribulationibus, ex persona infirmantium subjunxerat, Ne vagari incipiam: statim eamdem trepidationem illius sponsus imploratus benigna increpatione redarguit, secundum illud Evangelii, Modicæ fidei Matth. 14., quasi dicat, tu times in tribulatione a me deleri, et in fervore denigratam te conquereris: sed ego per tribulationes te pulchriorem efficere constitui. Quod si forte hoc ignoras, nec reminisceris quod nemo coronatur, nisi qui legitime certaverit, egredere a meo consortio. GREG., lib. XVI Moral, c. 21. Semetipsam cognoscit, quando animo inter peccatores posita, ad auctoris sui imaginem se conditam meminit et juxta perceptæ similitudinis ordinem incedit; quod si non cognoscit, egreditur a secreto cordis in exteriores concupiscentias, et ad latam viam ducta, sequitur exempla populorum. Dominus objurgans Ecclesiam paventem, admonet datæ sibi gratiæ adversus hostium insidias. Hædos tuos. Quia non juxta mandatorum meorum regulam, sed juxta tuos errores instituuntur. Juxta, in vestigiis pastorum novissima fies, non inter oves, sed hædos. Vel juxta, id est ut sis similis veris pastoribus, quia hypocritæ sequi bonos videntur viros.

9Pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis; collum tuum sicut monilia. + 1.9 Pulchræ. Quoniam ostensum est quomodo Dominus Ecclesiam inter adversa protegat, restat ostendi quantum amorem ipsius Domini inter adversa servet Ecclesia. Unde sequitur, Pulchræ sunt genæ. Tanta te verecundiæ salutaris virtute decoravi, ut castitatem promissæ mihi fidei nulla pravorum doctorum doctrina vel suggestione corrumpas, a quibus timebas in errorem deduci. Pulchritudo mulieris in genis dicitur esse quamplurima.Allegorice.. In genis notatur signum pudoris, sicut in prædicatoribus mos recte vivendi. Ecclesia, etsi sponsi sui morte viduata, tanta tamen ejus memoria tenetur, ut nullatenus externorum possit recipere consortium: et pro suis et aliorum peccatis gemit. In collo, doctores, in monilibus opera illorum: quia ea quæ verbo docent, operantur. Quæ sit hujus sobrietatis custodiendæ gratia subdendo, demonstrat. Collum tuum sicut monilia. Per collum namque cibos trajicimus in corpus reficiendum, et verba proferimus, quibus secreta cordis proximis declaramus, id est, doctores qui et verbis instruunt, et cibum salutis in commissa sibi membra transfundunt. Qui monilibus comparantur, qui pulchri sunt moribus, et pectora virginum verbis et exemplis claudunt, ne adulter inserat manum.

Read all of Canticum Canticorum 1

Cross References

Psalms 16:3Probasti cor meum, et visitasti nocte; igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas. + 16.3 Probasti. CASS. A similitudine fornacis, etc., usque ad tu scis me purum. 1

Song of Solomon 1:15Sponsa Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus ! Lectulus noster floridus. + 1.15 Ecce tu pulcher es, dilecte mi et decorus. Audiens sponsa se per dilectionem sponsi meruisse, ut ab ipso sponso laudaretur, sponso vicem in laudibus tribuit: non quod ei, quod non habet, suo præconio largiatur, sed intelligens decorem ejus, per quem et ipsa decora facta est, ait: Ecce tu pulcher es, etc. Lectulus noster floridus. Aliquando Ecclesia quasi in lectulo cum sponso quiescit, tempore scilicet pacis, ubi Dei pulchritudinem liquidius aspicit, et prolem fidelium flore fidei redolentem, ex aqua et Spiritu sancto gignit. Aliquando cum sponso insurgente tentatione in acie consistit. Vel, lectulus, pusilli fideles, qui Deo sunt quies et magistris suis, per hoc, saltem, quod peccare mortaliter nolunt, qui florent initiis bonorum operum, per quod dant spem fructus, id est majorum operum. Quietam in sponso vitam agere volens quales domus sint, in quibus eum suscipere velit insinuat. Pax Ecclesiæ, virtutibus floret et spirituali prole multiplicatur.

Song of Solomon 4:1[ Sponsus Quam pulchra es, amica mea ! quam pulchra es ! Oculi tui columbarum, absque eo quod intrinsecus latet. Capilli tui sicut greges caprarum quæ ascenderunt de monte Galaad. + 4.1 Quam pulchra es. Cum sponsa de gentibus conversa jam tantæ sit perfectionis, ut Judæis versa vice prædicet et sponsum laudet: ipsa quoque dignam laudis recompensationem a sponso recipit. Hæc descriptio pro Ecclesiæ multiplicitate extenditur. Pulchra actione, quia sicut virgula fumi per desertum ascendit, pulchra prædicatione, quia ad suum consortium proximas attrahit. Oculi. Id est, sensus tui contemplatione spiritualium rerum sunt excellentes et reverendi. Per partes intendit laudare. Absque. Magna est gloria aperti operis, sed longe incomparabiliter æterna retributio, quæ videri non potest. Capilli tui. Ut facilius cuncta liquescant, breviter singula percurramus. Capilli, sunt spontanei pauperes. Genæ, summi prælati. Dentes vero genarum, alii inferiores prælati. Labia, sermocinatores. Capilli tui. Si in oculis acumen spiritualium sensuum accipitur, in capillis potest notari pluralitas cogitationum, quæ omnes ad unum finem cœlestis boni tendunt. Unde capreis æquantur, quæ animalia munda sunt, et ardua rupium quærunt gratia pastus. Quæ ascenderunt. Unam de naturis capreæ ponit, ut sic de aliis intelligatur, et illam magis virtutem prædicat qua auditores magis indigere perspicit. Quæ ascenderunt. De illo, qui est testimonium se imitantibus, sicut ipse promisit: Qui me confessus fuerit coram hominibus, etc. Luc. 12.

Song of Solomon 4:10Quam pulchræ sunt mammæ tuæ, soror mea sponsa ! pulchriora sunt ubera tua vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata. + 4.10 Quam pulchræ, etc. Supra sponsa in dilecto ubera laudabat, hic dilectus ubera commendat: in quo notatur unitas Christi et Ecclesiæ, quia sunt duo, ut ait Apostolus, in carne una: ideo simili laude alter alterum laudat. Doctrina est Christi, quia data est Ecclesiæ, quia ministrat. Et merito amo te, quia doctrina tua, quæ continetur in superioribus uberibus, est pulchra ad consolationem infirmorum et sustentationem parvulorum. Mammæ, dilectio Dei et proximi: per quas mens sancta sensus suos nutrit, dum Deo charitate conglutinatur, et proximis, quod potest, impendit. Quas mammas quantum sponsus diligat, in repetitione laudis manifestat dicens: Pulchriora sunt ubera, etc. Odor. Id est suavissima fama fidei dispersæ per totum orbem, latior est quam lex patrum, quæ in sola Judæa coangustaretur. Super omnia aromata. Id est, super omnia bona opera, quæ faciunt improbi, quæ etsi aliquando hominibus placent, tamen Deo nunquam, quia ex charitate non procedunt. Vel, super institutiones Veteris Testamenti, quæ fuerunt figura horum.

Song of Solomon 6:1[ Sponsa Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut pascatur in hortis, et lilia colligat. + 6.1 Dilectus meus. Descendit irrigans fonte baptismi, de alto veniens in humili positos visitavit. Ut nos sursum ascenderemus, Dominus in montem descendit, Moyses in montem ascendit. Cum dixisset. Descendit in hortum, addit qualiter sit idem hortus constitutus, qua fruge fecundus, cum dicit, ad areolam aromatum. Hortus Ecclesia: hortus quælibet fidelis anima. Areola est mens fidelis, quæ disciplina rectæ fidei edocta, quasi æquis lateribus hinc inde est composita: et quasi solerti fossorio creberrime reversata, et a superfluis graminibus expurgata. Respondet piis sanctorum desideriis ac fructuosis operibus eum delectari, ac perfectos quosque castimoniæ virtutibus ad æterna gaudia colligere. Lilia colligit, dum ad perfectorum meritorum candorem pervenientes, de statu ubi erant prius, educit et ad cœlestia regna perducit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Canticum Canticorum 1:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Canticum Canticorum 1:7Canticum Canticorum 1Canticum Canticorum 1:9 →