Ruth 3:2
Booz iste, cujus puellis in agro juncta es, propinquus noster est, et hac nocte aream hordei ventilat. + 3.2 Aream. Synagogam Judæorum ubi legis hordeum conditum est: hanc Christus ventilat, quando in area Evangelium prædicans, singulorum consilia et voluntates erga se triturat; unde: Jesus autem non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes, et non erat opus ei ut quis testimonium perhiberet de homine Joan. 2..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 25:5Quando habitaverint fratres simul, et unus ex eis absque liberis mortuus fuerit, uxor defuncti non nubet alteri: sed accipiet eam frater ejus, et suscitabit semen fratris sui: + 25.5 Quando. AUG., quæst. 46. LXX Si ante habitaverunt fratres, etc., usque ad aut adoptio fecit alterum patrem quem posset habere Joseph. Mortuus fuerit. Passus est et ascendit in cœlum adhuc synagoga sterili permanente. Sed accipiet, etc. Qui regere valet, cui nolenti in faciem mulier exspuit. Qui enim donis spiritalibus non curat prodesse aliis, hujus etiam bonis Ecclesia exprobrans quasi in faciem jactat salivam.
Ruth 2:8Et ait Booz ad Ruth: Audi, filia, ne vadas in alterum agrum ad colligendum, nec recedas ab hoc loco: sed jungere puellis meis, + 2.8 Ne vadas. Quasi dicat: Ne recedas a statu fidei, ne sequaris errores hæreticorum vel schismaticorum: sed magis jungere animabus sanctis, ut metas Scripturas sanctas, meditando, et opere implendo; et haustum divinæ sapientiæ de libris duorum Testamentorum unde pueri, id est, sancti bibunt, et ipsa bibas.
Hebrews 2:11Qui enim sanctificat, et qui sanctificantur, ex uno omnes. Propter quam causam non confunditur fratres eos vocare, dicens: