The Bible Software
bible.softwareHebrewsHebrews 2 › Hebrews 2:11

Hebrews 2:11

Qui enim sanctificat, et qui sanctificantur, ex uno omnes. Propter quam causam non confunditur fratres eos vocare, dicens:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For both he that sanctifieth and they who are sanctified are all of one: for which cause he is not ashamed to call them brethren,

In Context

10Decebat enim eum, propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passionem consummare. + 2.10 Auctorem. Christum. Salutis eorum, id est filiorum. Ipse enim est filius per naturam, cujus hæredes erimus qui sumus adoptione filii. Vide quantus est in medio nostrum: Et ille filius, et nos filii sumus. Sed distat, quod ille salvat, nos salvamur. Ille sanctificat, nos sanctificamur. Modo conjungit nos Scriptura, modo disjungit. Multos, inquit, filios, hic conjunxit: auctorem salutis eorum, hic discrevit. Per passionem. Quia nisi Christus moreretur, homo non redimeretur, et non redemptus periret. Quod si esset, frustra omnia facta essent. Cætera enim homini serviunt, homo Deo. Nec in aliquibus Deus glorificaretur cum ad hoc omnia facta sint. Falsa quoque esset prædestinatio de adducendis filiis. Consummare. Hoc in resurrectione incœpit, quando immortalitatis gloria sublimatus est. Et auctum in ascensione, quando ascendit ad dexteram Patris. Et perficietur in judicio, quando ei omnia subjicientur, et erit omnia in omnibus I Cor. 15.. Qui enim, etc. AUG. Probat, quod pro nostra liberatione Christum pati decuerit, etc., usque ad cum et utramque naturam per se constat scivisse. Ex uno omnes. Sed ille ut proprius Filius, nos adoptivi. Cum dicit: non erubescit fratres vocare, ostendit quod non ei naturæ est fraternitas nostra, sed misericordiæ. Quod probat per prophetam, ne putetur novum.

12Nuntiabo nomen tuum fratribus meis: in medio ecclesiæ laudabo te.

Read all of Hebrews 2

Cross References

Matthew 25:40Et respondens rex, dicet illis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis. + 25.40 De his fratribus. Fratres mei et mater sunt qui faciunt voluntatem Patris mei.

Mark 8:38Qui enim me confusus fuerit, et verba mea in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis. + 8.38 Qui enim. BEDA. Duo tempora Ecclesia significat, aliud persecutionis, quando ponenda est anima; aliud pacis, quando frangenda sunt desideria terrena. Qui enim me, etc. Quia multi avaritiam vineunt, labentia despiciunt, sed fidei rectitudinem quam habent verecundia impediti, non exprimunt voce. Addit: Qui enim me, etc.

John 17:19et pro eis ego sanctifico meipsum: ut sint et ipsi sanctificati in veritate. + 17.19 Et pro eis ego sanctifico. Id est, ut pro eis prosit, ego me hominem sanctificabo in me Verbo quod est ab initio Incarnationis suæ quando Verbum factum est caro. Ita autem illis prodest, quia et ipsos, qui sunt ego, quia caput et corpus sunt unus Christus, sanctifico in meipso, unde addit: ut sint et ipsi sicut ego, sanctificati in veritate et in me.

John 20:17Dicit ei Jesus: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum: vade autem ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum, Deum meum, et Deum vestrum.

Acts 17:28In ipso enim vivimus, et movemur, et sumus: sicut et quidam vestrorum poëtarum dixerunt: Ipsius enim et genus sumus. + 17.28 In ipso enim vivimus. AUG. Quia id operatur in nobis, quod vivimus, movemur et sumus, etc., usque ad quia quid non ex ipso de quo dicitur: Ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia Rom. 2.? Sicut et quidam vestrorum pœtarum. His qui prophetas non recipiebant, non Moysi, non Isaiæ, vel alicujus prophetarum, sed auctorum suorum loquitur testimonium, versum Arati ponens, et de falsis eorum quibus contradicere non poterant, suam veritatem conservat et confirmat. Ipsius enim, etc. De Arato pœta hoc sumptum est testimonium, non de divina pagina, ne nova videatur inferre.

Galatians 4:4At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, + 4.4 Venit plenitudo temporis. Id est postquam totum spatium illud fuit adimpletum, quo lex durare debuit, tunc misit Deus, etc. Plenitudo temporis. Sciebat quando venire deberet, vel etiam pati, etc. Non est enim hora ejus vel nostra, nisi voluntas ejus. Ante tamen longa series præconum præmittenda erat. Misit Deus Filium. Unde, Ego a Patre exivi, et veni in hunc mundum Joan. 16.. Et tamen de illo dicit Evangelista Joannes: In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit Ibid. 1.. Deinde conjungit: In propria venit. Illuc ergo missus est, ubi erat. Unde et illud Propheta dicit: Cœlum et terram ego impleo Jer. 23.. Quærendum est ergo quomodo intelligatur ista missio. Si ergo sobrie de Dei Filio quæ digna sunt opinemur, ideo missum intelligere debemus, quia ex illo incomprehensibili inenarrabilique secreto majestatis profundæ dedit se comprehendendum mentibus nostris Dei Verbum, non solum cum se exinaniret, sed etiam cum habitaret in nobis. Ex muliere. Usus Hebrææ locutionis mulieres dicit non corruptas, sed feminas. Factum sub lege. Ut appareat circumcisus quasi filius Abrahæ signum habens ejus cui promissus fuerat; in quo impleta est circumcisio: itaque signum jam cesset. Credidit enim Abraham se habiturum filium, in quo benedicerentur omnes gentes: quod jam factum credimus. Ut adoptionem. Id est, ut participes essemus divinæ gloriæ. Sicut enim ipse natura participat, ita ad ipsam videndam nos adoptat. Hinc enim adoptionem recipimus, quod ille unicus Dei Filius non dedignatus est participationem nostræ naturæ, factus ex muliere, ut non solum unigenitus esset, sed etiam primogenitus in multis fratribus fieret. Adoptionem autem dicit, ut distincte intelligamus unicum Dei Filium.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Hebrews 2:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Hebrews 2:10Hebrews 2Hebrews 2:12 →