The Bible Software
bible.softwareRuthRuth 4 › Ruth 4:17

Ruth 4:17

Vicinæ autem mulieris congratulantes ei, et dicentes: Natus est filius Noëmi: vocaverunt nomen ejus Obed: hic est pater Isai, patris David. + 4.17 Vicinæ. Cœlorum virtutes, qui gaudent in fecunditate Ecclesiæ, et vocant nomen ejus Obed, id est, serviens, quem superno regi secum servire desiderant.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the women her neighbours gave it a name, saying, There is a son born to Naomi; and they called his name Obed: he is the father of Jesse, the father of David.

In Context

16Susceptumque Noëmi puerum posuit in sinu suo, et nutricis ac gerulæ fungebatur officio. + 4.16 Et nutricis. Spiritualis prosapia generationis demonstratur. Obed enim Servilis interpretatur. Isai, in sole sacrificium vel incensum; David, manu fortis vel desiderabilis. Qui enim strenue Deo servit, sacrificium illi gratum et suavissimum odoris incensum per opera virtutum et orationis studium impendit. Sicque roboratus fide et devotione desiderabilis est, et Deo placet.

18Hæ sunt generationes Phares: Phares genuit Esron, + 4.18 Hæ sunt. Decem sunt generationes filii Judæ usque ad David. Unde cognoscis quia totius divinæ legis intentio ad Christum tendit, qui natus est de semine David, ut illius adventum prædicet et legis perfectionem in eo manifestet: Finis enim legis Christus ad justitiam omni credenti Rom. 10.. Ante legem ergo Jacob de incarnatione Christi ait: Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est. Ad David autem, quia Christus de semine Juda, dictum est: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. Patet ergo etiam prophetarum et patriarcharum oraculum pertinere ad dispensationem Domini nostri Jesu Christi.

Read all of Ruth 4

Cross References

Ruth 4:22Obed genuit Isai, Isai genuit David.

Luke 1:58Et audierunt vicini et cognati ejus quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Ruth 4:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ruth 4:16Ruth 4Ruth 4:18 →