Ruth 4:18
Hæ sunt generationes Phares: Phares genuit Esron, + 4.18 Hæ sunt. Decem sunt generationes filii Judæ usque ad David. Unde cognoscis quia totius divinæ legis intentio ad Christum tendit, qui natus est de semine David, ut illius adventum prædicet et legis perfectionem in eo manifestet: Finis enim legis Christus ad justitiam omni credenti Rom. 10.. Ante legem ergo Jacob de incarnatione Christi ait: Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est. Ad David autem, quia Christus de semine Juda, dictum est: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. Patet ergo etiam prophetarum et patriarcharum oraculum pertinere ad dispensationem Domini nostri Jesu Christi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Now these are the generations of Pharez: Pharez begat Hezron,
In Context
19Esron genuit Aram, Aram genuit Aminadab,
Cross References
1 Chronicles 2:4Thamar autem nurus ejus peperit ei Phares et Zara: omnes ergo filii Juda, quinque.
1 Chronicles 4:1Filii Juda: Phares, Hesron, et Charmi, et Hur, et Sobal. + 4.1 Filii Juda. Quomodo Phares et Hesron et tres qui sequuntur filii Judæ esse dicuntur, cum alibi Phares et Zaram filios Judæ Hesron filium Phares legimus; sed Hebræi asserunt, mutatis nominibus, eosdem filios Judæ, quos Scriptura aliis nominibus alibi nominat, hic esse expressos. Aiunt enim Phares, qui interpretatur divisio, suum nomen proprium hic habere. Hesron autem esse Zaram, sed Hesron interpretatur atrium, Zaram ortus. Charmi quoque esse Heber, nam Charmi interpretatur vinea mea, Her vigilans. Ur autem dicunt esse Onam, sed Ur interpretatur sinistra, Onam murmuratio, Sobal vero esse Sela minimum filiorum Judæ quos peperit ei Sue. Interpretatur autem Sobal spica, vel vana vetustas. Sela missus vel umbra ejus.
Luke 3:33qui fuit Aminadab, qui fuit Aram, qui fuit Esron, qui fuit Phares, qui fuit Judæ,