The Bible Software
bible.software › Canticum Canticorum › Canticum Canticorum 2 › Canticum Canticorum 2:1

Canticum Canticorum 2:1

[Ego flos campi, et lilium convallium. + 2.1 Ego flos. Quia præsentis temporis statu labor magis quam requies convenit: recte sponsam otio delectatam ad laborum exercitia provocat. Quasi diceret: Tu quidem volens pulchritudinem tuam mihi commendabilem reddere, delectaris in quiete secretis florere virtutibus: sed scias quod ego alterius modi pulchritudinem requiro in præsenti, quia sum flos virtutum, a quo omnis fructus campi egreditur; quia odorem meum toti mundo innotescere cupio, quod non potest impleri, nisi intermissa quiete, qua delectaris, ad officium prædicationis accingaris. Et lilium convallium magis quam montium, quia claritatem meæ humanitatis, vel splendorem æternæ lucis, vel Deitatis magis revelo humilibus et paratis ad patiendum. Quasi: Memento quod qui de virgine nasci potui, qui Deus sum, humiliter in mundo apparui, hominibus me socium esse exhibui, humiliter usque ad mortem veni. Ideo desiste quietis securitatem quærere, unde subdit, Sicut lilium. Sicut campus floribus ornatur, ita mundus mea notitia et fide decoratur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

I am the rose of Sharon, and the lily of the valleys.

In Context

2Sponsus Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. + 2.2 Sicut lilium. Laudato se, laudat sponsam, ita: Sicut lilium non potest spinis comparari, inter quas sæpe exoritur: eodem modo proxima mea super omnes filias lilium est. Sicut lilium. Tu requiem quæris et laudes lectuli: sed scito quia candidior tribulationum aculeis efficieris, et major est fructus prædicationis quam quietis. Sic amica mea. GREG. In Ecclesia nec mali sine bonis, nec boni sine malis esse possunt: bonus non fuit, qui malos tolerare non potuit. Adversarum hæresum dogmatibus ejus integritas tanquam spinis pungitur, ut contra hostes suos vigilans exerceatur, donec eminens, tanquam lilium, in capite sponsi sui, candore ipso decoretur.

Read all of Canticum Canticorum 2

Cross References

Psalms 85:11Deduc me, Domine, in via tua, et ingrediar in veritate tua; lætetur cor meum, ut timeat nomen tuum. + 85.11 Deduc me, Domine, in via tua. CASS. Orat pro omnibus jam adorantibus, et loquitur in membris. Domine, deduc, etc. Aliud est duci ad viam, et aliud est duci in via, ne in ea cadatur: ubique egent homines adjuvari, sive sint in via, sive extra eam. Via autem Christus est, qui dicit: Ego sum via, veritas, et vita. Lætetur cor meum. AUG. In timore mundano præcedit causa, etc., usque ad qui autem timet, et non sperat, depressus est. 1

Song of Solomon 5:13Genæ illius sicut areolæ aromatum, consitæ a pigmentariis. Labia ejus lilia, distillantia myrrham primam. + 5.13 Genæ. Id est, modestia et pietas Salvatoris, quæ in illo singulariter refulsit. Sicut areolæ. Quemadmodum ordinatæ sunt areolæ ab hominibus exspectantibus odoris suavitatem et aspectus gratiam, ita Mediator in carne apparens, doctrinæ modestia et dulcedine delectabat præsentes, attrahebat absentes: consite a pigmentariis; hoc est, apostolis et prophetis, qui concordi voce, non solum ejus sermones, sed etiam mores sacris paginis descripsere, in futura ejus arcana incarnatione, ex modestia Lazarum flevit, sicut agnus obmutuit, et talia. Labia ejus lilia distillantia myrrham. Verba doctrinæ ejus lilia quæ claritatem regni cœlestis promittunt, gravia patientibus, primam myrrham, quia contemptum voluptatum prædicant.

Isaiah 35:1[Lætabitur deserta et invia, et exsultabit solitudo, et florebit quasi lilium. + 35.1 Lætabitur. Exposita captivitate Judæorum, agit de conversione gentium.

Hosea 14:5Sanabo contritiones eorum; diligam eos spontanee: quia aversus est furor meus ab eis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Canticum Canticorum 2:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Canticum Canticorum 2Canticum Canticorum 2:2 →