Canticum Canticorum 5:13
Genæ illius sicut areolæ aromatum, consitæ a pigmentariis. Labia ejus lilia, distillantia myrrham primam. + 5.13 Genæ. Id est, modestia et pietas Salvatoris, quæ in illo singulariter refulsit. Sicut areolæ. Quemadmodum ordinatæ sunt areolæ ab hominibus exspectantibus odoris suavitatem et aspectus gratiam, ita Mediator in carne apparens, doctrinæ modestia et dulcedine delectabat præsentes, attrahebat absentes: consite a pigmentariis; hoc est, apostolis et prophetis, qui concordi voce, non solum ejus sermones, sed etiam mores sacris paginis descripsere, in futura ejus arcana incarnatione, ex modestia Lazarum flevit, sicut agnus obmutuit, et talia. Labia ejus lilia distillantia myrrham. Verba doctrinæ ejus lilia quæ claritatem regni cœlestis promittunt, gravia patientibus, primam myrrham, quia contemptum voluptatum prædicant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Canticum Canticorum 5
Cross References
Psalms 4:6Sacrificate sacrificium justitiæ, et sperate in Domino. Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona? + 4.6 Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona? Futura, scilicet de quibus dubitant et desperant. Ad quod respondens ostendit breviter quæ bona sunt quærenda. 1
Psalms 45:2[Deus noster refugium et virtus; adjutor in tribulationibus quæ invenerunt nos nimis. + 45.2 Deus noster. CASS., AUG. In adventu Domini omnis spes habenda ostenditur, etiam in transitu Apostolorum ad gentes. Invenerunt nos nimis. AUG. Nos enim fugiebamus eas. Vel, invenerunt nos expositos per Adam. Nimis, tanto potentior qui liberat. 1
Psalms 89:15Lætati sumus pro diebus quibus nos humiliasti; annis quibus vidimus mala. 1
Song of Solomon 1:16Tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina.] + 1.16 Tigna domorum nostrarum cedrina. Domus variæ per mundum de gentibus Ecclesiæ; Tigna, quæ ad munitionem domus solent fieri, prædicatores, quorum verbo et exemplo structura Ecclesiæ, ne corruat, continetur. Laquearia, quæ ad decorem domus solent fieri, simpliciores famuli Christi, qui tignis adhærent et sustentantur, qui non doctrina, sed virtutibus ornant. Cypressina. Cypressus Græce dicitur, quod caput ejus a rotunditate in acumen erigitur: unde et turben dicitur, id est alta rotunditas, hinc et fructus cum conus dicitur: unde, Coniferæ cypressi.
Song of Solomon 3:6Chorus Quæ est ista quæ ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhæ, et thuris, et universi pulveris pigmentarii? + 3.6 Quæ est ista. Ulterius agit de Ecclesia de gentibus conversa, quomodo apostolis fundamento accepto, deinde per successus temporum et graduum promotiones sit multiplicata. Quæ est ista? Judæi conversi, videntes etiam gentes converti et in amorem sponsi pariter recipi; non ex invidia, sed quasi admirantes, et de societate fratrum congaudentes, inquirunt si salus sit promissa gentibus: quod multum fuerat dubium. Quæ ascendit. Eodem tempore, et dormit, cum a carnalibus desideriis se alienat Ecclesiæ, et bonis operibus ad visionem sui conditoris appropiat. Per desertum. Id est per medium gentium, quæ nulla erant virtutum fruge fecundæ, quas nullus propheta, vel angelus ad cultum Dei instituerat, vel: Per desertum sicut virgula fumi, quia a mundi illecebris separata, cœlestibus præceptis est dedita. Fumus eodem tempore partim oritur, partim, qui prius ortus fuerat, solet in sublimioribus disparere: sic Ecclesia, in quibusdam suis membris semper gignitur nova, in quibusdam, qui prius nati fuerunt, semper colligitur ad cœlestia. Fumus ex igne natus ad alta conscendens paulatim se humanis subtrahit aspectibus: sic Ecclesia igne sancti solius Spiritus in amorem Dei accensa ascendere non desinit, donec a terrenis abstracta ad invisibilia cœli rapiatur. Ex aromatibus. Nota quod aromata commemorans, primo myrrham, deinde thus, et postea universi pulveris pigmentarii ponit, quia prius est mortificare concupiscentiam carnis, postea offere Deo placabilia vota cordis, et sic cum humilitate crescere in omni virtutum genere. Pigmenta. In pulverem redacta valent ad confectionem: sic virtutes cum non extollunt animum, sed quasi in pulverem, reputatione agentis, rediguntur, ad perfectionem perducunt. Pigmentarius, vel homo qui operam dat virtutibus: vel Deus, qui virtutes largitur.
Song of Solomon 5:5Surrexi ut aperirem dilecto meo; manus meæ stillaverunt myrrham, et digiti mei pleni myrrha probatissima. + 5.5 Surrexi, ut aperirem. Surrexi a dormitione ad laborem; quia necesse est ut qui veritatem prædicare disponit, prius ad agenda ea quæ prædicat assurgat, ne aliis prædicans ipse reprobus efficiatur; cui subjuncta verba conveniunt, Manus meæ distillaverunt, etc. Et digiti mei pleni sunt myrrha. Digiti, id est discretio, ut solo contuitu supernæ retributionis, non pro humano commodo ostendantur operari. Sicut enim in manu sunt discreti digiti: sic in operibus oportet discretionem adhiberi, alioquin non valent.