The Bible Software
bible.software › Canticum Canticorum › Canticum Canticorum 2 › Canticum Canticorum 2:17

Canticum Canticorum 2:17

donec aspiret dies, et inclinentur umbræ. Revertere; similis esto, dilecte mi, capreæ, hinnuloque cervorum super montes Bether.] + 2.17 Revertere, similis. In excelsis mentibus vestigia pone, et ab illis aliquando etiam condescendendo inferioribus appare, qui in valle sunt. Revertere, similis. Et quia ad ecclesias constituendas, et excolendas, et ad versutias vulpecularum abigendas provocas, et ut faciem meam tibi ostenderem, cum tuam faciem adhuc clare non videam, et per me non sufficiam, obsecro, illustra perfectius cor meum et corda illorum quibus prædicatura sum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Until the day break, and the shadows flee away, turn, my beloved, and be thou like a roe or a young hart upon the mountains of Bether.

In Context

16Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia, + 2.16 Dilectus meus mihi. Tali affatui dilecti, mox amica columbini cordis simplicitate respondet, et injuncto officio se obedituram promittit; quasi dicat, non solum hortatur, sed etiam adjuvat. Dilectus meus mihi. Sincero amore mihi copulatur, et ego illi. Vel, dilectus talem exhortationem mihi facit, et ego illi faciem et vocem ostendo. Vel, dilectus meus mihi, non alteri cuilibet, scilicet, gratiam præstabit et fructum rependet; et ego ei, non alteri cuiquam, non in alia turba hominum, sed integra obedientia et devotione conglutinabor. Cunctis his sensibus apte convenit quod sequitur: Qui pascitur inter lilia. Pascitur in nobis, quia corpus illius sumus et membra de membro; pascit nos ipse, qui caput est. Pascitur inter lilia, cum fideles, qui sunt membra ejus, exemplis priorum fidelium in supernorum amore perficiuntur. Lilia. Adustis membris mederi solent: sic sancti, si forte vident corda proximorum aduri flamma vitiorum, refrigerium consolationis et exhortationis adhibent. Quia hæc Domini pastio, quæ in sanctorum ejus profectibus agitur, usque ad finem sæculi pertingit. Nam ubi ad visionem pervenerint, in quo ultra proficiunt non habebunt, recte subditur: Donec aspiret dies.

Read all of Canticum Canticorum 2

Cross References

Proverbs 5:19Cerva carissima, et gratissimus hinnulus: ubera ejus inebrient te in omni tempore; in amore ejus delectare jugiter. + 5.19 Cerva charissima. Vel gratissima, ut quidem codices habent, sancta est Ecclesia, etc., usque ad, contra hæreticorum fraudes instruimur. Amore, etc. Non uxorio amori insistere docet; sed ne prima vivente aliam ducas, vel meretrici unquam socieris.

Song of Solomon 4:6Donec aspiret dies, et inclinentur umbræ, vadam ad montem myrrhæ, et ad collem thuris. + 4.6 Donec aspiret dies illa. Postquam, nec docendi ultra nec discendi tempus erit, sed consummatis omnibus hujus mundi tenebris, omnes fulgebunt sicut sol. Vadam ad montem. Et quia Ecclesia per singula talis est. Vadam, id est, addam gratiam, tam inferioribus quam majoribus. Vadam. Quia novos populos quotidie congregabo. Et quia sermo est ad Ecclesiam de gentibus, potest non incongrue videri promissa vocatio Synagogæ, quæ in fine mundi est futura: seu vocatio quarumcunque gentium. Unde mox de amplissima pulchritudine unius ejusdemque Ecclesiæ, quæ vel de Judæis vel quibuscunque gentibus per totum orbem est congreganda, subditur, Tota pulchra es.

Luke 1:78per viscera misericordiæ Dei nostri, in quibus visitavit nos, oriens ex alto:

Hebrews 8:5qui exemplari, et umbræ deserviunt cælestium. Sicut responsum est Moysi, cum consummaret tabernaculum: Vide (inquit) omnia facito secundum exemplar, quod tibi ostensum est in monte. + 8.5 Responsum est, etc. Non cum inciperet, quia jam multa figuris expresserat, sed cum per se non posset consummare, consulit Dominum, qui de figuris, sicut et de veritate eum docuit.

2 Peter 1:19Et habemus firmiorem propheticum sermonem: cui benefacitis attendentes quasi lucernæ lucenti in caliginoso loco donec dies elucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris: + 1.19 Et habemus firmiorem. Quod dixi vobis, non est fabulosum, sed certum, et non tantum his signis declaratum, sed etiam ad confirmationem nostræ prædicationis habemus propheticum sermonem David: Dominus dixit ad me, Filius meus es tu Psal. 2., etc., firmiorem inter alios prophetas, quia clarius aliis de Christo prophetavit. Cui benefacitis attendentes. BEDA. Ut lucem possitis habere scientiæ, etc., usque ad ad comparationem futuræ vitæ lucerna indigemus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Canticum Canticorum 2:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Canticum Canticorum 2:16Canticum Canticorum 2