Canticum Canticorum 2:16
Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia, + 2.16 Dilectus meus mihi. Tali affatui dilecti, mox amica columbini cordis simplicitate respondet, et injuncto officio se obedituram promittit; quasi dicat, non solum hortatur, sed etiam adjuvat. Dilectus meus mihi. Sincero amore mihi copulatur, et ego illi. Vel, dilectus talem exhortationem mihi facit, et ego illi faciem et vocem ostendo. Vel, dilectus meus mihi, non alteri cuilibet, scilicet, gratiam præstabit et fructum rependet; et ego ei, non alteri cuiquam, non in alia turba hominum, sed integra obedientia et devotione conglutinabor. Cunctis his sensibus apte convenit quod sequitur: Qui pascitur inter lilia. Pascitur in nobis, quia corpus illius sumus et membra de membro; pascit nos ipse, qui caput est. Pascitur inter lilia, cum fideles, qui sunt membra ejus, exemplis priorum fidelium in supernorum amore perficiuntur. Lilia. Adustis membris mederi solent: sic sancti, si forte vident corda proximorum aduri flamma vitiorum, refrigerium consolationis et exhortationis adhibent. Quia hæc Domini pastio, quæ in sanctorum ejus profectibus agitur, usque ad finem sæculi pertingit. Nam ubi ad visionem pervenerint, in quo ultra proficiunt non habebunt, recte subditur: Donec aspiret dies.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
My beloved is mine, and I am his: he feedeth among the lilies.
In Context
Read all of Canticum Canticorum 2
Cross References
Psalms 48:14Hæc via illorum scandalum ipsis; et postea in ore suo complacebunt. + 48.14 Hæc via. CASS. Hic jam omnia dicta colligit, in unum. Via, id est, vita, quia ducit ad mortem. Scandalum. Stimulus et dolor, etc., usque ad: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. In ore suo complacebunt. AUG. Cum tales sint, etc., usque ad et pejores sunt apertis malis. 1
Song of Solomon 1:7Sponsus Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce hædos tuos juxta tabernacula pastorum. + 1.7 Si ignoras. Quia sponsa dum auxilia præsentiæ Dei requireret in tribulationibus, ex persona infirmantium subjunxerat, Ne vagari incipiam: statim eamdem trepidationem illius sponsus imploratus benigna increpatione redarguit, secundum illud Evangelii, Modicæ fidei Matth. 14., quasi dicat, tu times in tribulatione a me deleri, et in fervore denigratam te conquereris: sed ego per tribulationes te pulchriorem efficere constitui. Quod si forte hoc ignoras, nec reminisceris quod nemo coronatur, nisi qui legitime certaverit, egredere a meo consortio. GREG., lib. XVI Moral, c. 21. Semetipsam cognoscit, quando animo inter peccatores posita, ad auctoris sui imaginem se conditam meminit et juxta perceptæ similitudinis ordinem incedit; quod si non cognoscit, egreditur a secreto cordis in exteriores concupiscentias, et ad latam viam ducta, sequitur exempla populorum. Dominus objurgans Ecclesiam paventem, admonet datæ sibi gratiæ adversus hostium insidias. Hædos tuos. Quia non juxta mandatorum meorum regulam, sed juxta tuos errores instituuntur. Juxta, in vestigiis pastorum novissima fies, non inter oves, sed hædos. Vel juxta, id est ut sis similis veris pastoribus, quia hypocritæ sequi bonos videntur viros.
Song of Solomon 4:5Duo ubera tua sicut duo hinnuli, capreæ gemelli, qui pascuntur in liliis. + 4.5 Duo ubera. Multis figuris eadem Ecclesiæ mysteria repetuntur; sed repetita novi semper aliquid afferunt, et per ipsam novitatem animos audientium amplius delectant. Duo igitur ubera, prædicatores de duobus populis, qui oculi dicuntur quia occulta proficiunt. Dentes, quia improbos corrigunt, et in corpus Ecclesiæ trajiciunt: Collum, quia vitalem flatum, æterna gaudia prædicando, ministrant, et cibos doctrinæ. Ubera, quia lac parvulis in Christo infundunt, qui sunt hinnuli capreæ, quia acute, quæ sunt agenda, discernunt, veloci cursu operationis de valle lacrymarum avolant. Gemelli, quia eamdem fidem, eadem sacramenta prædicant: qui ne lac quod erogant in eis deficiat, pascuntur floribus Scripturarum et exemplis sanctorum ea semper recolendo. Duo hinnuli Duo populi, qui per humilitatem parvos se et peccatores intelligunt, sed charitate currentes, omnia obstacula mundi transeunt, et saltibus contemplationis ad superna conscendunt. Qui pascuntur. Quia in his refectionem habent, qui florent virtutibus et splendent, dum ipsum Deum, quem desiderant, adhuc de vicino videre non possunt.
Song of Solomon 7:10Sponsa Ego dilecto meo, et ad me conversio ejus. + 7.10 Ego dilecto. Totum studium meæ servitutis et devotionis ad ipsum refero, et in præsenti vita, ne laborando deficiam, me adjuvat: et in fine secum ad gaudia recipiet. Ego prius exsul a Deo, ab omni errore ad Deum conversa sum, ut civis et domestica, et ipse prius humano generi iratus ad me est conversus, naturam meæ mortalitatis indutus.
Song of Solomon 7:13Mandragoræ dederunt odorem in portis nostris omnia poma: nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi.] + 7.13 Mandragoræ. Merito invocat sponsum ad auxilium prædicationis, ubi prædicatores præcipuis flagrant virtutibus. Portæ, apostoli et eorum successores. Mandragoræ, id est virtutes illorum, quæ sunt aptæ medicamentis: quæ contra sollicitudines mundi adducunt quietem, quæ nauseam verbi Dei excludunt, quæ vitia ab hominibus sine dolore excidi faciunt, quæ proferunt mala, id est Ecclesias, suaviter redolentia in confessoribus, similia malis Punicis in martyribus: dederunt odorem, quia exemplis majorum minores confirmantur. Servavi tibi. Vel servavi, id est intellexi omnia præcepta et testimonia, vel promissiones utriusque Testamenti a te esse datas, vel, omnia poma, id est justos utriusque Testamenti per te solum incarnatum justificatos cognovi.
Zechariah 13:9Et ducam tertiam partem per ignem, et uram eos sicut uritur argentum, et probabo eos sicut probatur aurum. Ipse vocabit nomen meum, et ego exaudiam eum. Dicam: Populus meus es: et ipse dicet: Dominus Deus meus.