The Bible Software
bible.software › Canticum Canticorum › Canticum Canticorum 2 › Canticum Canticorum 2:4

Canticum Canticorum 2:4

Introduxit me in cellam vinariam; ordinavit in me caritatem. + 2.4 Introduxit me. Hæc refectio quantæ dulcedinis, quantæ sit virtutis, ostenditur, cum subdit, Introduxit me. Id est, spe futuræ gloriæ adeo lætificavit, ut jam sæculi non sentiam labores. Introduxit. AMBR. Quam cito guttur meum dulcedinem gratiæ ejus attigit, ita me recreatam spiritu et ab amore terrenorum in superna translatam sentio, ac si in cellam vinariam introducta, novi sim meri odore et poculo refecta. Typice per vinum gratia Spiritus sancti notatur; Cella vinaria est Ecclesia, in cujus unitate tantum dari solet et accipi Spiritus sanctus; quam Ecclesiam de toto orbe collectam, Deus in unam sibi domum fabricavit, quam Spiritus sanctus suis charismatibus consecravit. Quæ fabrica, quia in charitatis maximæ fundamento ipso operante consistit, recte subditur: Ordinavit in me charitatem. Multorum charitas inordinata est, quod in primo est, ponunt tertium, vel quartum. Primo, Deus diligendus est; secundo, parentes; inde filii, post domestici, qui etiam, si boni sunt, malis filiis præponendi sunt. Secundum hoc in Evangelio ad cujuscunque dilectionem, proprium ponit. Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota mente tua, et proximum tuum sicut teipsum Marc. 12.. Inimicos non ex tota virtute, non sicut teipsum, sed simpliciter: sufficit enim quod diligimus, et non odio habemus. Vel, ipse prior dilexit me, et diligendo, ut eum amare nossem, donavit. Vel, ordinavit, id est, ordinata charitate, mea singula membra, id est, electos omnes, sibi copulavit; eminentiora ampliori affectu complectitur. Quantum charitas mentem quam perfecte absorbuerit ab amore infirmorum sustollat ostendit, cum subditur:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

He brought me to the banqueting house, and his banner over me was love.

In Context

3Sponsa Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desideraveram sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo. + 2.3 Sicut malus, etc. Sponsa laudata et exemplo sponsi ad patiendum admonita, reciproca laude sponsum attollit, quod inter bonorum opera [singulariter] similiter sanctus emineat, et se passuram promittit quod patitur, eo præsidente, qui est refrigerium et refectio. Sicut malus. Unguentorum odor, quamvis suaviter redolet, non est tamen ad edendum suave. Malum autem optimi saporis et odoris tale est, ut fauces dulcore delectet, et spiritum mulceat odoratus. Sub umbra. Ideo dilectum omnibus propono, quia in sola pietatis ejus protectione, cujus desiderio ardebam, refrigerium tribulationum me invenisse conspicio, et suavissimum donorum ejus fructum sentio, quo me perpetuo reficiendam confido. Desideraverat autem sub umbra auctoris respirare, cum se sole persecutionem fuscatam querebatur, cum Dei auxilium implorans clamabat: Indica mihi quem diligit anima mea: ubi pascas, ubi cubes in meridie; cum non solum pressurarum tædio fatigata, sed recordatione pulchritudinis et decoris ejus illecta dicebat: Lectulus noster floridus; cujus desiderii se compotem factam ostendit, dicens: Sub umbra. Et notandum quod superius tigna cedrina et laquearia cypressina prædicabat, non tamen horum sibi protectionem sufficere memorabat; sed solam vitæ arborem, in cujus umbra quiesceret, et fructu reficeretur quærebat, quia sancti exemplis, doctrina, et intercessione, suffragia ferunt: soli tamen Salvatori dicere habemus, Filii autem hominum in protectione alarum tuarum sperabunt Psal. 35.. Sedi et fructus, etc. Non dicit sedeo, sed sedi. Hujusmodi profectus sunt Ecclesiarum, ut in exordio desideret quispiam in virtutum umbra consedere ut ad eum veniat corpus ejus, ex quo umbra nascitur: ideo et nativitas Jesu ab umbra cœpit, et in veritate finitur. Sicut dicitur: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi Luc. 1.. Sic postea ad meliora fit transitus. Dulcis. Quia in eo intelligit anima causam vitæ, dum et corporaliter percipit.

5Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo. + 2.5 Fulcite. Jam supradictis confortata, ita in amorem Dei ardet, ut præ nimio amore vel pœnis illatis languor carnis immineat. Vel, fulcite, id est, vos alii, vel perfectiores, vel incipientes bene operando, sitis mihi recreatio, ut in bonis operibus vestris quiescam, quæ adhuc non possum quiescere contemplando vultum Dei. Ideo fulcite, ut et præsens et futurum subsidium habeatis, sicut ego in languore meo habeo. Quanto se ad amorem sponsi accendit, tanto ab amore temporalium languescit: unde subdit: Langueo.

Read all of Canticum Canticorum 2

Cross References

Esther 7:7Rex autem iratus surrexit, et de loco convivii intravit in hortum arboribus consitum. Aman quoque surrexit ut rogaret Esther reginam pro anima sua: intellexit enim a rege sibi paratum malum. + 7.7 Intravit in hortum. Rege in hortum properante, id est, secum electos ad delicias paradisi invitante, reginam pro salute sua deprecari contendit, sed tempus opportunum non habuit. Sero enim quæruntur salutis remedia, cum mortis imminent pericula; unde Salomon: Tunc invocabunt, et non exaudiam eos: mane consurgent, et non invenient Prov. 1..

Psalms 20:5Vitam petiit a te, et tribuisti ei longitudinem dierum, in sæculum, et in sæculum sæculi. 1

Psalms 63:2[Exaudi, Deus, orationem meam cum deprecor; a timore inimici eripe animam meam. + 63.2 Exaudi, Deus, orationem. Ut exaltes, et eripe, quia deprecor. A timore inimici. CASS. Sed non a timore mortis. 1

Song of Solomon 1:1[ Sponsa Osculetur me osculo oris sui; quia meliora sunt ubera tua vino, + 1.1 Præfatio Salomon filius David regis Isræl juxta numerum vocabulorum suorum tria volumina edidit. Quorum primus est misle, quem Græci, Latini proverbia nominant, eo quod in ipso sub comparativa similitudine figuras verborum et imagines veritatis ostendit: ipsam autem veritatem ad intelligendum ingenio legentium reservavit. Secundum librum coheleth vocavit, qui Græce vocatur, Latine concionator: eo quod conciones non solum spiritualiter ad unum, sicut in Proverbiis, sed ad universos generaliter dirigantur, docens, omnia quæ in mundo cernimus, vana esse et brevia: et ob hoc minime appetenda. Tertium librum sir hassirim prænotavit: qui in Latinam linguam vertitur in Cantica canticorum. Ubi per epithalamicum carmen conjunctionem Christi et Ecclesiæ mystice canit. Dicitur autem Canticum canticorum, eo quod omnibus canticis præferatur. Sicut in lege quædam dicuntur sancta, quibus majora sunt sancta sanctorum. In his quidem tribus libris trium generum disciplinas composuit, quibus ad rerum scientiam pervenitur. In primis namque ethicam, id est moralem, post hoc physicam, quæ qualitatem naturæ comprehendit, ad ultimum theoricam, id est contemplativam. In Proverbiis enim moralia docens, per communem quemdam loquendi usum altiorem intelligentiam edidit, conservationemque mandatorum, et doctrinæ cœlestis institutionem succinctis verbis, brevibus sententiis coaptat. Sunt autem Proverbia sub verbis aliis res alias explicantia, quæ aliter quam dicuntur, intelliguntur: plus in virtute sententiarum, quam in sono verborum habent; quæ Græci vocant. Ecclesiastes rerum naturas discutiens, cuncta in mundo vana et caduca esse deprehendit, rerumque omnium fragilitate conspecta, renuntiari mundo admonuit. In Canticis canticorum supergressus visibilia, atque contemplans ea quæ sunt cœlestia, vel divina, sub specie sponsi sponsæque, Christi Ecclesiæque unitatem declarat, atque animam ad amorem cœlestium excitans, perveniendum ad consortium Dei provocat. Illud vero non est putandum, quod ab auditoribus nostris traditur, apud Hebræos hanc fuisse conversationem, ne cuiquam hunc librum legere permitterent, nisi viro jam perfectæ scientiæ et roboratæ fidei in peritia: ne tam erudiret cognitio lubricas mentes, quam textus ad concupiscentias corporales converteret. Salomon, id est pacificus, quia in regno ejus pax per quam futura pax Ecclesiæ figurabatur, Idida, id est dilectus, et significat illum de quo dicitur: Speciosus forma præ filiis hominum: propterea benedixit te Deus in æternum Psal. 44.. Ecclesiastes, id est concionator, et significat illum, qui rationabiliter erat allocuturus, et congregaturus Ecclesiam. Juxta numerum vocabulorum, tres fecit libros: Proverbia, in quo libro docet parvulos non tam ætate quam sapientia, de æquanimi conversatione in mundo, scilicet qualiter licite possint uti temporalibus; Ecclesiasten, in quo instruit homines provectioris ætatis ad contemptum caducorum; Cantica canticorum, scilicet hoc opus, in quo virum consummatum docet de solo amore Dei, ut requiescat inter brachia sponsi. Unde et Canticum canticorum dicitur sua dignitate omnia alia excellens cantica. Per illa quippe vitantur vitia, cavetur hostis: per ista locupletamur virtutibus, Domino conjungimur. Simili ordine etiam philosophi institutiones suas ponunt. Primum ethicam docent, postea physicam, et quem in his profecisse vident, ad theoricam usque perducunt. Materia, sponsus et sponsa, id est caput et Ecclesia. Et modus, quali desiderio membra capiti cohæreant, et ei placere contendant, et quæ dona ab illo, vel in præsenti accipiant, vel in futuro exspectent, et quali affectione sponsus Ecclesiam diligat, eam laudans, et admonens, et confortans. Finis est dilectio Dei. Quatuor mihi in hoc opere invenisse videor personas, sponsum et sodales ipsius, sponsam et adolescentulas cum ea. Alia a sponso, alia dicuntur a sponsa: nonnulla a juvenculis, quædam a sodalibus sponsi. Congruum quippe est ut in initiis sit adolescentularum multitudo cum sponsa, juvenum turba cum sponso. Sponsum, Christum intellige, sponsam Ecclesiam sine macula et ruga. Angelos vero, et eos qui pervenerunt in virum perfectum, intellige amicos sponsi. Adolescentulæ, sunt sponsarum incipientium turbæ, juxta modum quemdam salutem adeptæ. Ex hoc autem libro Gentiles sibi epithalamium vindicarunt, et istius generis carmen assumptum est. Si vis ascendere ad Canticum canticorum, necesse est de Ægypto egredi, ut post transitum maris Rubri, submersis inimicis, primum possis canere canticum: Cantemus Domino, gloriose enim, etc. Exod. 15.. Sed quia adhuc longe es a Cantico canticorum, perambula terram deserti spiritualiter, et consequenter Jordanis ad ripam constitutus, secundum canticum canas, Audite cœli quæ loquor, etc. Deut. 31.. Et cum universa transieris, ad altiora conscende, ut possis anima decora cum sponso, et hoc canere Canticum canticorum. Notandum quod sponsa semper in domo, vel in lectulo, vel in aliquo interiori loco cum sponso manere concupiscit: quod mulieribus congruit. Ipse quod masculorum est, ad forinseca vinearum, vel ad hujusmodi opera amicam evocat: quia nimirum Ecclesia, si posset fieri in tranquillitate pacis Domino sobolem educare desiderat. At ipse in præsenti eam crebris persecutionibus exercet, quo mundior ad æterna perveniat, ne si prospera contingant, incolatu præsentis sæculi vel exsilii delectata, minus ad cœlestem suspiret patriam. Synagoga congregatio, quod et lapidum: Ecclesia convocatio, quod rationabilium. Utraque autem hæc portio justorum in eadem fide Christi et dilectione diversis temporibus, illa exspectando venturum, ista suscipiendo præsentem, consors effecta est. Omnes animæ motiones, universitatis conditor Deus creavit ad bonum: sed usu nostro sæpe fit, ut res quæ per naturam bonæ sunt, dum male his abutimur, nos ad peccatum deducant. Unus ex animæ motibus amor est, quo bene utimur si sapientiam amemus, et veritatem: Male autem si carnem aut sanguinem. Tu igitur ut spiritualis audi spiritualiter amatoria verba cantici cantari, et disce motum animæ tuæ et naturalis amoris incendium ad meliora transferre. Osculetur me osculo oris sui. Vox præcedentium adventum Christi qui orant ad patrem sponsi, id est Christi. In mediis precibus exauditur, et videns sponsum ad ipsum loquitur: Tangat me dulcedine præsentiæ suæ, quam a prophetis sæpius promissam audivi, et velut osculum afferens, etiam mei oris attactum suscipiat; id est, interrogantem me de via salutis audiat, et utraque unum faciens, osculum pacis afferat. Osculari pro pacificari ponitur, ad similitudinem illorum qui propter discordiam a dominis suis recesserunt, sed redeuntes se invicem osculantur, et perfecte pacificantur, sic Synagoga genus humanum a Deo per peccatum remotum, optat reconciliari per incarnationem Filii. Quot præcepta ex ejus prædicatione cognoscit, quasi tot oris ejus oscula suscipit. Loquitur more amantis, quæ præ fervore dilectionis ordinem loquendi non valet observare. Sicut enim in osculo duo corpora diversa junguntur, sic in incarnatione Filii duæ substantiæ divinitatis et humanitatis penitus diversæ inseparabili conjunctione uniuntur. Meliora sunt. Ubera sponsi Christi nominat, quod muliebre est, ut ipso carminis initio figurate se loqui manifestet. Ideo desidero osculum, quod est etiam redemptio mea; quia instructiones tuæ, quæ sunt lac et nutrimenta puerorum, sunt meliores aliis doctrinis, quæ non fovent, sed occidunt simplices: sicut vinum enecat parvulos. Unguentorum odoribus opinio solet signari virtutum.

Song of Solomon 5:1[Veniat dilectus meus in hortum suum, et comedat fructum pomorum suorum. Sponsus Veni in hortum meum, soror mea, sponsa; messui myrrham meam cum aromatibus meis; comedi favum cum melle meo; bibi vinum meum cum lacte meo; comedite, amici, et bibite, et inebriamini, carissimi. + 5.1 Veniat dilectus. Qui promisit se futurum mecum usque ad consummationem sæculi, modo cum magis indigeo majori gratia, me visitet. Veniat dilectus. Audiens Ecclesia se tentationibus probandam, provisioni dilecti non contradicit: sed ne superetur, auxilium illius quærit, qui non patitur nos tentari supra id quod possumus. I Cor. 10. Vel, potest ex voce perfectorum sic intelligi. Veniat dilectus. Quasi: Sicut eum semper diligimus, ei et servire curamus: sic ipse in tentationibus non sinat nos usque ad defectum concuti, sed jam reddet nobis mercedem piæ devotionis. Veni in hortum. Sponsus desiderio Ecclesiæ respondens, eadem quæ petebantur, se jam fecisse testatur: unde extranei multum in amorem ipsius possunt accendi. Veni, errantes corrigendo, infirmos sublevando, bona agentes confirmando, maturos mecum in requie collocando. Messui. Quadam falce mortis ab hac vita præcidi, et in cellaria beatitudinis perduxi. Comedi favum. Per favum, qui in Scripturis dulcedinem spiritualis intelligentiæ quærunt, et aliis dilucidant; per mel, qui epulas divini verbi sibi appositas libenter gustant, et his insatiabiliter vesci desiderant; per vinum, fortes cœlestium prædicatores; per lac, infirmi adhuc auditores, qui licet diversis studiorum modis discrepent, una tamen supernæ retributionis spe communes, supernus arbiter approbat. Comedite, amici. Non solum ipse piis electorum actibus delectatur: sed etiam hortatur fideles ad congaudendum super tali convivio, ut amplius inter se mutuam dilectionis curam exhibeant, et minores quod in majoribus viderint, memoriter imitari satagant. Inebriamini, charissimi. GREG. Post potum gaudii, ipsas virtutes bonorum retractando, torporem mentis discutite, et ad amorem æternorum accensi, temporales pœnas non sentiatis; sicut ebrius, qui obliviscitur omnium temporalium; comedit, nec satiatur: qui epulas Scripturarum didicit, justorum exempla novit, nec tamen vitam correxit; bibit, et non inebriatur, qui præcepta vitæ lætabundus audit, sed ad implenda piger remanet.

Isaiah 11:10[In die illa radix Jesse, qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur, et erit sepulchrum ejus gloriosum. + 11.10 Qui stat in signum, unde: Ecce positus est hic in ruinam, et in resurrectionem multorum in Isræl, et in signum cui contradicetur Luc. 2.. LXX: Qui consurget ut sit princeps, etc., usque ad idem significat sepulcrum. Pro dormitione et requie, altero verbo, sed eodem sensu, sepulcrum vertimus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Canticum Canticorum 2:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Canticum Canticorum 2:3Canticum Canticorum 2Canticum Canticorum 2:5 →