Canticum Canticorum 2:3
Sponsa Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desideraveram sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo. + 2.3 Sicut malus, etc. Sponsa laudata et exemplo sponsi ad patiendum admonita, reciproca laude sponsum attollit, quod inter bonorum opera [singulariter] similiter sanctus emineat, et se passuram promittit quod patitur, eo præsidente, qui est refrigerium et refectio. Sicut malus. Unguentorum odor, quamvis suaviter redolet, non est tamen ad edendum suave. Malum autem optimi saporis et odoris tale est, ut fauces dulcore delectet, et spiritum mulceat odoratus. Sub umbra. Ideo dilectum omnibus propono, quia in sola pietatis ejus protectione, cujus desiderio ardebam, refrigerium tribulationum me invenisse conspicio, et suavissimum donorum ejus fructum sentio, quo me perpetuo reficiendam confido. Desideraverat autem sub umbra auctoris respirare, cum se sole persecutionem fuscatam querebatur, cum Dei auxilium implorans clamabat: Indica mihi quem diligit anima mea: ubi pascas, ubi cubes in meridie; cum non solum pressurarum tædio fatigata, sed recordatione pulchritudinis et decoris ejus illecta dicebat: Lectulus noster floridus; cujus desiderii se compotem factam ostendit, dicens: Sub umbra. Et notandum quod superius tigna cedrina et laquearia cypressina prædicabat, non tamen horum sibi protectionem sufficere memorabat; sed solam vitæ arborem, in cujus umbra quiesceret, et fructu reficeretur quærebat, quia sancti exemplis, doctrina, et intercessione, suffragia ferunt: soli tamen Salvatori dicere habemus, Filii autem hominum in protectione alarum tuarum sperabunt Psal. 35.. Sedi et fructus, etc. Non dicit sedeo, sed sedi. Hujusmodi profectus sunt Ecclesiarum, ut in exordio desideret quispiam in virtutum umbra consedere ut ad eum veniat corpus ejus, ex quo umbra nascitur: ideo et nativitas Jesu ab umbra cœpit, et in veritate finitur. Sicut dicitur: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi Luc. 1.. Sic postea ad meliora fit transitus. Dulcis. Quia in eo intelligit anima causam vitæ, dum et corporaliter percipit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Canticum Canticorum 2
Cross References
Genesis 3:22et ait: Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum: nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitæ, et comedat, et vivat in æternum. + 3.22 Et ait: Ecce Adam quasi unus ex nobis, etc. AUG., ibid., c. 41 Propter trinitatem pluralis numerus ponitur, etc., usque ad sicut in Ecclesia solent homines a sacramentis visibilibus Ecclesiæ disciplina removeri. AUG., ubi supra, c. 42 Mirum est si Adam spiritualis erat mente, etc., usque ad quæ falsum verum esse putavit. Quasi unus ex nobis. AUG., de Gen. contra Manich., lib. 2, c. 21 Dupliciter intelligi potest, quasi unus ex nobis, id est Deus, etc., usque ad donec Dei misericordia reviviscat qui mortuus fuerat. RUPERT. Ne comedat de ligno vitæ, et hoc facto talis, tam miser factus Adam, vivat in æternum. Quid enim si cum talis factus sit vivat in æternum? utique nil nisi malum æternum. Jam enim miser factus, si æternus quoque sit, quid nisi miseriam æternam habebit? Parcamus illi, ne hoc modo male sit quasi unus ex nobis; ne sicut quisque nostrum æternus est æternus enim Pater, æternus Filius, æternus Spiritus sanctus, sic et ille æternus sit, et ob hoc veracem se esse rideat oculus nequam diaboli, qui Dei similitudinem ei repromisit. Etenim malum quidem illi est temporalem esse, sed pessimum esset æternum esse. Mala nimis et falsa est hæc similitudo Dei. Multo melius illi est esse omnino dissimilem Dei. Quomodo? Videlicet, ut, quia miser est, sit etiam temporalis, hoc est esse omnino dissimilem Dei. Deus enim et æternus est, et felix, et est ejus æterna felicitas, felix æternitas. Horum alterum, id est felicitatem, perdidit diabolus, æternitatem vero non amisit; et est ejus æterna infelicitas, infelix æternitas. Parcamus, inquam, homini; et quia felicitatem perdidit, æternitatem quoque præcipiamus infelici, ut in neutro sit quasi unus ex nobis; nobis est æterna felicitas, felix æternitas; sit illi temporalis miseria, vel misera temporalitas; ut tunc illi commodus reformetur æternitas, cum fuerit recuperata felicitas. In magna ergo ira, magnæ misericordiæ Dominus recordatus est, hoc ipso quod lignum vitæ non concessit misero homini: quippe quem voluit sic esse dissimilem sibi, ut non esset utrobique similis diabolo, id est ne viveret homo, æque ut diabolus, usque ad ultimum judicium, et æque ut ille, absque temporali morte, transiret ad æternum incendium.
Judges 9:19si ergo recte et absque vitio egistis cum Jerobaal et domo ejus, hodie lætamini in Abimelech, et ille lætetur in vobis.
Psalms 45:3Propterea non timebimus dum turbabitur terra, et transferentur montes in cor maris. + 45.3 Turbabitur terra, et transferentur montes, etc. CASS. Judæa, quasi arida: sine idololatria, amaritudine gentium circumdata. Vel, mare. AUG. sæculum. Cor maris. Immanitas gentium 1
Psalms 89:6Mane sicut herba transeat; mane floreat, et transeat; vespere decidat, induret, et arescat. + 89.6 Mane sicut herba. AUG., CASS. Mutetur a qualitate noctis. Vespere decidat. In extremis secta, vel fracta. CASS. Mane sicut herba. Dixi, quod anni habentur, etc., usque ad juventus quæ floret et transit. Vespere. Senectus, quando refrigescit vigor hominis. Vel, mane sicut herba. Apta comparatio, quasi, sicut herba mutatur a qualitate, quam habet in nocte, in deteriorem mane orto sole: ita mutatur homo in deterius. 1
Song of Solomon 2:5Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo. + 2.5 Fulcite. Jam supradictis confortata, ita in amorem Dei ardet, ut præ nimio amore vel pœnis illatis languor carnis immineat. Vel, fulcite, id est, vos alii, vel perfectiores, vel incipientes bene operando, sitis mihi recreatio, ut in bonis operibus vestris quiescam, quæ adhuc non possum quiescere contemplando vultum Dei. Ideo fulcite, ut et præsens et futurum subsidium habeatis, sicut ego in languore meo habeo. Quanto se ad amorem sponsi accendit, tanto ab amore temporalium languescit: unde subdit: Langueo.
Song of Solomon 5:9Chorus Qualis est dilectus tuus ex dilecto, o pulcherrima mulierum? qualis est dilectus tuus ex dilecto, quia sic adjurasti nos? + 5.9 Qualis est dilectus. Hæc sponsa recolens intima conscientiæ, expavescit, et pigritiam suam accusans ex humilitate ad laborem festinat, dicens: Obsecro, quia sic adjurasti nos fervore divinæ charitatis, quam habes, me quoque fac ardere, et salutari admonitione in ejus amore me confirmes. Apta et præconia virtutum ac potentiæ ejus congrua laude decantans, denuo interrogatur, in qualium mentibus ejus soleant vestigia reperiri.