Canticum Canticorum 3:1
[In lectulo meo, per noctes, quæsivi quem diligit anima mea: quæsivi illum, et non inveni. + 3.1 In lectulo. Orantibus prædicatoribus de Judæa, ecce gentilitas Spiritu divino afflata ad agnitionem suæ salutis advenit, et inventam firmo amore tenet. Unde sequitur: Vox ejus plene intrantis. In lectulo. GREG. Moraliter lectulum sibi sancta anima in nocte facit, dum omnes mundi perturbationes fugiens, secretum, in quo requiescit, comparat. In hoc lecto dilectum quærit: quia dum a sollicitudinibus vacat, in ejus inquisitione quomodo ad illum perveniat requiescit: sed dum in mundo vivit, tenebras mundi a se perfecte non excutit et quanto gravius patitur, eo frequentius quærit, et ferventius eum, quo invento tenebras amplius non patiatur. Sed quia in hoc mundo non invenit, ideo subditur: Quæsivi eum, et non inveni. Quia vero maximo desiderio æstuat, et quidquid tenet, ei non sufficit, donec delictum inveniat: ideo perseverantiam inquisitionis subjungit, Surgam, et circuibo civitatem. In lectulo. Ex quo Adam peccavit, cœpit homo in terrenis quiescere, et tamen duce ratione quasi per somnium veram beatitudinem intelligens, ipsam in terrenis putabat consistere. HIERON. Moraliter. In lectulo anima Deum quærit, quando in suo otio quidem appetit Deum videre, et ad eum de carcere carnis exire desiderat, sed non conceditur: et abscondit se sponsus, ut non inventus, ardentius quæratur. Et non inveni. GREG. Quia mihi gentilitati non angelus, non propheta, non quilibet doctor in dubiis lumen divinæ cognitionis ostendit, ideo non inveni, quod ubi comperi, quod in lecto non posset inveniri, proposui in animo meo de lecto carnalium voluptatum exsurgere, et ad laborem salutiferæ inquisitionis accingi, et terra et mari publice et privatim universorum, quos sapientes audirem, magisteria adire. Vici, sunt spirituales viri, qui dum ad cœlestia gradiuntur, angustam viam tenent. Plateæ, id est, sæculares, qui multas voluptates sequuntur, et alta via incedunt. Omnes ergo circumit, quia omnes sanctos, qui sunt vel fuerunt, mente conspicit et imitatur: etiam in sæcularibus aliquando invenit, quod valeat ad inquisitionem sponsi: sed postquam laborem geminatum inquisitionis ostendit, iterum difficultatem inventionis subdit: Quæsivi, et non inveni: sed dum quærit et non invenit, ipsa et quæritur et invenitur: Unde dicitur: Invenerunt me vigiles. Quæsivi. Plurimo labore mundo peragrato, sapientium verbis discussis, nil certum de via veritatis addiscere potui.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
By night on my bed I sought him whom my soul loveth: I sought him, but I found him not.
In Context
Read all of Canticum Canticorum 3
Cross References
Psalms 4:4Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum; Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum. + 4.4 Et scitote, etc. Proposito novo homine veterem jubet exuere. AUG. Nota, Et in initiis poni, ut dicta, cum visione quæ in corde est conjungat, ita hic, ut: Nolite diligere vana. Et scitote. Sed diapsalma sic conjungi vetat. Diapsalma secundum Hieronymum semper, Hebræi Sela, id est, semper in confirmatione præcedentis partis. Sympsalma, id est, conjunctio psalmi. Dominus exaudiet. De requie ita, et vos: et ideo clamate, sic digni auditu. 1
Psalms 22:2in loco pascuæ, ibi me collocavit. Super aquam refectionis educavit me; + 22.2 In loco pascuæ. CASS. Prima gratia, ocus pascuæ, id est, sermo divinus, qui saginat meditantes. Super aquam. Secunda gratia, aqua refectionis. 1
Psalms 77:2Aperiam in parabolis os meum; loquar propositiones ab initio. + 77.2 In parabolis. AUG. Parabolæ, rerum similitudines. Propositiones. Quæ Græce problemata, quæstiones aliquid solvendum habentes. 1
Psalms 130:1Canticum graduum David. [Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me. + 130.1 Canticum graduum. CASS. Duodecimus gradus est humilitas, quam intus et extra hic se habere ostendit. Ad humilitatem ergo monet. Domine, non est. ID. Primo proponens se humilem, pœnam inducit non humili; secundo, suo exemplo ad spem monet. Ostendens ergo se humilem intus et extra, ait. Neque ambulavi. AUG. Non fui superbus, nolui quasi in mirabilibus, etc., usque ad: Quanto major es, humilia te in omnibus. 1
Song of Solomon 5:6Pessulum ostii mei aperui dilecto meo, at ille declinaverat, atque transierat. Anima mea liquefacta est, ut locutus est; quæsivi, et non inveni illum; vocavi, et non respondit mihi. + 5.6 Pessulum ostii. Causam peccati, id est incredulitatem, et quamlibet aliam: quia ut pessulum, ostium; sic causa detinet peccatum, qua remota removetur, et sublato peccato patet via Christo. Dixerat, quia dilectus manu missa per foramen se tetigerit ac tremore concusserit: cujus tactu vehementer inflammata, cupit jam non per angustiam foraminis ejus manu contingi, sed patefacta cordis janua felicissimo ejus amplexu perfrui, id est suavitate divinæ illustrationis, quam raptim senserat, plenius satiari, sed quia nulli electorum in hac vita conceditur perfecta visio æternorum, quæ in alia vita reservatur, subditur recte: At ille declinaverat. Anima mea, etc. Ecce jam tertius gradus: primitiva fuit ex Judæis conversa; per quam, et postquam hæc gentilis, de qua hactenus actum est; quæ Gentilis ut diximus, hanc tertiam instituit, de qua modo exsequitur: quæ usque ad novissimam intrationem reliquiarum Isræl durabit successu prælatorum et subditorum. Transi quidem, sed tamen locutus est mihi mandata sua relinquens, ut patienter eum exspectarem: et postquam locutus est, Anima mea liquefacta est. Quæsivi et non inveni illum: vocavi, etc. Vox ejusdem Ecclesiæ, quæ aperuit, secundum illos quos aperuit: quæ prius erat venter vel vox ipsorum.
Isaiah 26:9Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritu meo in præcordiis meis de mane vigilabo ad te. Cum feceris judicia tua in terra, justitiam discent habitatores orbis. + 26.9 Anima mea desideravit, etc. Non caro; unde: Sitivit anima mea ad Deum fontem vivum Psal. 41.. Caro concupiscit adversus spiritum Gal. 5..