The Bible Software
bible.software › Canticum Canticorum › Canticum Canticorum 5 › Canticum Canticorum 5:7

Canticum Canticorum 5:7

Invenerunt me custodes qui circumeunt civitatem; percusserunt me, et vulneraverunt me. Tulerunt pallium meum mihi custodes murorum. + 5.7 Tulerunt pallium. GREG. Pallium tollunt prædicatores, quando, si quid pompæ sæcularis residuum erat, ab anima auferunt, vel, si quod peccatum per ignorantiam inerat, detegunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The watchmen that went about the city found me, they smote me, they wounded me; the keepers of the walls took away my veil from me.

In Context

6Pessulum ostii mei aperui dilecto meo, at ille declinaverat, atque transierat. Anima mea liquefacta est, ut locutus est; quæsivi, et non inveni illum; vocavi, et non respondit mihi. + 5.6 Pessulum ostii. Causam peccati, id est incredulitatem, et quamlibet aliam: quia ut pessulum, ostium; sic causa detinet peccatum, qua remota removetur, et sublato peccato patet via Christo. Dixerat, quia dilectus manu missa per foramen se tetigerit ac tremore concusserit: cujus tactu vehementer inflammata, cupit jam non per angustiam foraminis ejus manu contingi, sed patefacta cordis janua felicissimo ejus amplexu perfrui, id est suavitate divinæ illustrationis, quam raptim senserat, plenius satiari, sed quia nulli electorum in hac vita conceditur perfecta visio æternorum, quæ in alia vita reservatur, subditur recte: At ille declinaverat. Anima mea, etc. Ecce jam tertius gradus: primitiva fuit ex Judæis conversa; per quam, et postquam hæc gentilis, de qua hactenus actum est; quæ Gentilis ut diximus, hanc tertiam instituit, de qua modo exsequitur: quæ usque ad novissimam intrationem reliquiarum Isræl durabit successu prælatorum et subditorum. Transi quidem, sed tamen locutus est mihi mandata sua relinquens, ut patienter eum exspectarem: et postquam locutus est, Anima mea liquefacta est. Quæsivi et non inveni illum: vocavi, etc. Vox ejusdem Ecclesiæ, quæ aperuit, secundum illos quos aperuit: quæ prius erat venter vel vox ipsorum.

8Adjuro vos, filiæ Jerusalem, si inveneritis dilectum meum, ut nuntietis ei quia amore langueo. + 5.8 Adjuro vos, filiæ Jerusalem, si inveneritis, etc. Adolescentulæ jam ad aliquam cognitionem promotæ, ad famulos Dei, quos angelicam in terris vitam agere credunt, devote veniunt et eos exorant, ut in tempore suæ orationis Domino se commendent. Vos filiæ Jerusalem supernorum spirituum, qui jam cum Deo regnant. Vel, per filias Jerusalem possumus accipere etiam inferiores in Ecclesia, quos etiam admonent superiores, ut secum quærant: quia quod a pluribus quæritur, quandoque citius reperitur, et, ut ubique charitas dilectionis ostendatur.

Read all of Canticum Canticorum 5

Cross References

Psalms 141:5Considerabam ad dexteram, et videbam, et non erat qui cognosceret me: periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam. + 141.5 Considerabam ad dexteram. AUG. Quam mali non videbant; et hoc est, et non erat qui cognosceret. CASS. Cum enim pateris omnia, quis novit quid attendas? AUG. Qui in dexteram attendit, videt; qui in sinistram, excæcatur. Vel, apostoli non stabant ad dexteram, quia carnali timore dispersi sunt, sed ego perstiti. Periit fuga. Tam corporis quam mentis. Et non est qui requirat. CAS. Quia nulla est consolatio, sed solus ad passionem relictus est. Periit fuga. AUG. Circumclusum se dicit. Periit fuga, quia non fugit animo, corpore licet aliquando. Circumclusus non fugit corpore, quia non potest. Fortis non fugit mente, quia non vult. Periit fuga concluso vel forti; fuga quidem, unde dicitur in Evangelio: Videt lupum venientem et fugit Joan. 10.. Ubi Dominus mercenarium vituperat. Sed alia est fuga corporis, quam Dominus permittit dicens: Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam Matth. 10.. Et non est qui requirat animam. Quæritur anima aut a persecutoribus, aut a dilectoribus. Sic fuga perit duobus modis, et a capto et a forti. 1

Song of Solomon 8:11Chorus Fratrum Vinea fuit pacifico in ea quæ habet populos: tradidit eam custodibus; vir affert pro fructu ejus mille argenteos. + 8.11 Tradidit eam custodibus. Sequitur vox ipsius pacifici, quæ ostendit, quantam curam habeat de hac vinea, et quid sua relinquentibus in æternum conservet, et quid singularis præmii doctoribus ejus disponat.

Isaiah 6:10Excæca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus claude: ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et corde suo intelligat, et convertatur, et sanem eum.] + 6.10 Excæca, etc. ID. Cui simile, etc., usque ad nec est Dei crudelitas, sed misericordia, infidelibus excæcatis, humiles illuminare. Et convertatur. Quamvis grave peccatum sit, si convertatur quis, potest salvari: sed hi pro magnitudine sceleris, pœnitentia sunt indigni.

Hosea 6:5Propter hoc dolavi in prophetis; occidi eos in verbis oris mei: et judicia tua quasi lux egredientur.

Matthew 21:33Aliam parabolam audite: Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est. + 21.33 Vineam. De qua Isaias cap. 4.. Vinea Domini saba, etc. Fodit in ea torcular. In fossione timor notatur, quia præcepta illa legalia non amore sed timore servabant.

Matthew 23:29Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui ædificatis sepulchra prophetarum, et ornatis monumenta justorum, + 23.29 Qui ædificatis. Extruitis memoriam occisorum propter favorem vulgi, ut justi videamini, arguitis etiam facinora patrum vestrorum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Canticum Canticorum 5:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Canticum Canticorum 5:6Canticum Canticorum 5Canticum Canticorum 5:8 →