Canticum Canticorum 8:11
Chorus Fratrum Vinea fuit pacifico in ea quæ habet populos: tradidit eam custodibus; vir affert pro fructu ejus mille argenteos. + 8.11 Tradidit eam custodibus. Sequitur vox ipsius pacifici, quæ ostendit, quantam curam habeat de hac vinea, et quid sua relinquentibus in æternum conservet, et quid singularis præmii doctoribus ejus disponat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Canticum Canticorum 8
Cross References
Genesis 20:16Saræ autem dixit: Ecce mille argenteos dedi fratri tuo, hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt, et quocumque perrexeris: mementoque te deprehensam. + 20.16 Mille argenteos, etc. Quasi jocando loquitur: quia illa dixit fratrem suum esse qui maritus erat, et hortatur ut in posterum hoc meminerit, ne deinceps simile improperium deprehensa incurrat. Mille argentei dantur Christo, cum eloquentes doctores mundi de gentili conversatione ad fidem Christi tenendam et prædicandam assumuntur. Millenarius enim ex denario quadratus, stabilem et solidam designat evangelicæ prædicationis doctrinam.
Song of Solomon 1:6Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum. + 1.6 Indica mihi, etc. Vox incipientis Ecclesiæ de gentibus ad sponsam, quia multi pseudoprophetæ exeunt in mundum, dicentes: Ecce hic Christus, ecce illic; exorat ut possit discernere, in quorum professione et opere possit inveniri. Indica mihi, pastorem meum, quem tota anima diligo, et in quibus requiem et pascua habeat, ne æstu turbata tentationum, per sodalium, id est hæreticorum conventicula eam quærere incipiam. Vel, in voce prædicatorum ad sponsum, ut discernere possint quibus vitæ verba ministrare debeant. Deinde conspicit sponsum, qui conspectus abscessit. Et frequenter hoc facit in toto carmine, quod expertus in se probavit, sæpe habitus sponsus, sæpe elabitur, donec vere tenebitur. In meridie, etc. Id est in splendore majestatis tuæ, quod perfectis convenit, non mane, vel vespere. Vel, meridie, id est in exustione tribulationum, quam immittit diabolus dolens mundum sibi subripi. Solet rerum qualitas ex tempore notari. Abraham meridie angelos suscepit. Joseph meridie cum fratribus epulatur. Sodalium tuorum. Hæretici sodales dicuntur, quia nominis ejus et confessionis mysteria circumferunt.
Isaiah 5:1[Cantabo dilecto meo canticum patruelis mei vineæ suæ. Vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei. + 5.1 Cantabo dilecto, etc. HIER. Canticum aliquando in lætitia, aliquando in tristitia, ut hoc, scilicet quod ille composuit, qui videns civitatem flevit, dicens: Quia si cognovisses et tu, etc. Luc. 19..
Matthew 21:33Aliam parabolam audite: Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est. + 21.33 Vineam. De qua Isaias cap. 4.. Vinea Domini saba, etc. Fodit in ea torcular. In fossione timor notatur, quia præcepta illa legalia non amore sed timore servabant.
Luke 20:9Cœpit autem dicere ad plebem parabolam hanc: Homo plantavit vineam, et locavit eam colonis: et ipse peregre fuit multis temporibus. + 20.9 Cœpit autem. Principibus sacerdotum et scribis de sua interrogatione confutatis, Dominus quod cœperat, exsequitur, et illis audientibus plebem, quod sua verba libentius audiat alloquitur, inferens parabolam qua et illos impietatis arguat, et regnum Dei ad gentes transferendum ostendat. Vineam. Moraliter: Vinea Domini sabaoth, domus Isræl Isa. 5.: coloni, operarii, qui ad excolendum prima hora, tertia, sexta et nona sunt conducti. Et ipse peregre, etc. Qui ubique est, diligentibus se præsentior est, negligentibus abest, et longo tempore abfuit, ne perperam videretur exactio. Nam quo indulgentior liberalitas eo inexcusabilior pervicacia.