The Bible Software
bible.software › Canticum Canticorum › Canticum Canticorum 8 › Canticum Canticorum 8:6

Canticum Canticorum 8:6

Sponsa Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus æmulatio: lampades ejus lampades ignis atque flammarum. + 8.6 Pone me. Ponimus Christum ut signaculum super cor, cum ea quæ dixit, ita discimus, quasi divinæ veraciter sint verba sapientiæ. Solemus signum aliquod digito, vel brachio alligatum circumferre, quo admoneamur illius rei, cujus frequentiorem habere volumus memoriam. Ponimus, ut signum, super brachium, cum ea quæ fecit ita audire et sequi studemus, quasi veræ sint exempla virtutis. Quia fortis est ut mors dilectio. Post corruptionem matris, apte subjungit de dilectione, ut non ex meritis ostendatur data Ecclesiæ. Ut mors. Sicut mors separat animam a corpore, sic amor Dei a temporalium amore. Dura sicut infernus, etc. Quia nullis hostium tentamentis a nostræ salutis cura revocari potuit: sicut infernus nullis miserorum cruciatibus mitigatur, nec a severitate suæ sententiæ mutatur. Quanto austerior comparatio, eo acrior zelantis nos Domini commendatur affectus. Lampades ejus. Id est corda fidelium, in quibus dilectio continetur, ut in vase, sunt ignis: quia intrinsecus fervent Dei et proximi dilectione. Sunt etiam flamma, quia exterius lucent operibus justitiæ. Hæ lampades non exstinguuntur in adventu sponsi.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Set me as a seal upon thine heart, as a seal upon thine arm: for love is strong as death; jealousy is cruel as the grave: the coals thereof are coals of fire, which hath a most vehement flame.

In Context

5Chorus Quæ est ista quæ ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum? Sponsus Sub arbore malo suscitavi te; ibi corrupta est mater tua, ibi violata est genitrix tua. + 8.5 Quæ est ista? Judæa in tantam sponsi agniti charitatem exardescente, gentilis admirando et congratulando dicit: Quæ est ista? Sub arbore. Gentilibus admirantibus respondet, ille, qui est pax nostra, qui fecit utraque unum: et admonet meminisse gratiæ, per quam ipsa erepta est, et aliorum congaudere saluti. Suscitavi. Quod fuit effectus magnæ benignitatis, quia in illa arbore interius excæcata fuit mater tua, ex quo dixit: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros Matth. 27..

7Aquæ multæ non potuerunt extinguere caritatem, nec flumina obruent illam. Si dederit homo omnem substantiam domus suæ pro dilectione, quasi nihil despiciet eam. + 8.7 Aquæ multæ, etc. Quia domus, quæ supra petram charitatis fundata est, irruentibus fluminibus non potest cadere. Flumina. Tentationum, quæ vel visibiliter vel invisibiliter tentant corda fidelium. Si dederit. Quia ubi abundat amor æternorum, mox vilescit possessio labentium, recte subditur, Si dederit homo. Apostoli, et alii sancti, omnibus dimissis, nihil visi sunt sibi perdidisse, dummodo vera bona possent habere, unde Paulus: Omnia detrimenta arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam Philip. 3..

Read all of Canticum Canticorum 8

Cross References

Exodus 28:21Habebuntque nomina filiorum Israël: duodecim nominibus cælabuntur, singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus.

Numbers 5:14si spiritus zelotypiæ concitaverit virum contra uxorem suam, quæ vel polluta est, vel falsa suspicione appetitur:

Deuteronomy 32:21Ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus, et irritaverunt in vanitatibus suis: et ego provocabo eos in eo qui non est populus, et in gente stulta irritabo illos.

Psalms 42:1Psalmus David. [Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta: ab homine iniquo et doloso erue me. + 42.1 In finem psalmus David. AUG. Corporis Christi, quod hic gemit inter zizania, id est, inter malos, habens cum eis multa communia, nasci, mori, prospera et adversa: cum quibus quia non habet communem causam meritorum exclamat: Judica me, etc. Ibid. Psalmus iste contra pressuras, ne et ipsæ retrahant nos a Deo. CASS. Conqueritur de commistione malorum, et precatur separationem. Judica me. Ibid. Non petit peccata sua discuti, quod periculosum est, sed causam ab impiis parari, ut sit cum electis: unde addit: Et discerne. Gens non sancta est iniquus, et dolosus, a quibus in judicio separatur: sed et hic ne ab eis corrumpatur. 1

Psalms 84:2[Benedixisti, Domine, terram tuam; avertisti captivitatem Jacob. + 84.2 Benedixisti, Domine. AUG. Psalmus de nova benedictione, etc., usque ad de aversione iniquitatis. 1

Proverbs 6:34quia zelus et furor viri non parcet in die vindictæ, + 6.34 Quia zelus et furor viri non, etc. Et de Domino intelligendum est, etc., usque ad sive animam quamque fidelem corrumpere præsumit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Canticum Canticorum 8:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Canticum Canticorum 8:5Canticum Canticorum 8Canticum Canticorum 8:7 →