Canticum Canticorum 8:5
Chorus Quæ est ista quæ ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum? Sponsus Sub arbore malo suscitavi te; ibi corrupta est mater tua, ibi violata est genitrix tua. + 8.5 Quæ est ista? Judæa in tantam sponsi agniti charitatem exardescente, gentilis admirando et congratulando dicit: Quæ est ista? Sub arbore. Gentilibus admirantibus respondet, ille, qui est pax nostra, qui fecit utraque unum: et admonet meminisse gratiæ, per quam ipsa erepta est, et aliorum congaudere saluti. Suscitavi. Quod fuit effectus magnæ benignitatis, quia in illa arbore interius excæcata fuit mater tua, ex quo dixit: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros Matth. 27..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Canticum Canticorum 8
Cross References
2 Chronicles 32:8Cum illo enim est brachium carneum: nobiscum Dominus Deus noster, qui auxiliator est noster, pugnatque pro nobis. Confortatusque est populus hujuscemodi verbis Ezechiæ regis Juda.
Psalms 63:8et exaltabitur Deus. Sagittæ parvulorum factæ sunt plagæ eorum, 1
Psalms 107:2[Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; cantabo, et psallam in gloria mea. + 107.2 Paratum. CASS. Sextus psalmus de duabus naturis in Christo. Paratum cor meum. Primo Christus gratias agit, quia suscipiens passionem surrexit in gloriam. Secundo, quæ salus sit facta omni terræ, ibi, Ut liberentur. 1
Song of Solomon 3:4Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea: tenui eum, nec dimittam, donec introducam illum in domum matris meæ, et in cubiculum genetricis meæ. + 3.4 Cum pertransissem. ID. eos transit, quia in ipsis videt formam ejus, quem quærit; et tamen transit, quia Deum, qui est ultra, incipit imitari et intueri. Transit Petrus vigiles, dum contemnit prophetas, et Domino prophetarum dicit: Tu es Christus, Filius Dei vivi Matth. 16.. Donec introducam illum, etc. Donec in fine mundi Synagogam, per quam auditum fide suscepi, et mysterium regenerationis ad fidem ejus revocare satagam. Ecclesia gentilis in fine revocabit Synagogam, quæ prius vocaverat illam per apostolos.
Song of Solomon 3:11Egredimini et videte, filiæ Sion, regem Salomonem in diademate quo coronavit illum mater sua in die desponsationis illius, et in die lætitiæ cordis ejus.] + 3.11 Egredimini et videte, etc. Pulchro ordine post enarrata regis dona, ipsam quoque speciem et ornatum ejus prædicare incipit, et ad videndum eum invitat. Et attendendus est ordo, et successus hujus Ecclesiæ, quæ de Judæorum primitiis instituta, prælatis, judicibus, aliisque gradibus illam primam, jam post apostolos tepidam admonet, ut successoribus et contribulibus eorum a quibus prædicata fuit, vicem mater reddat. In diademate. Quasi latentem in humanitate, qua vicit diabolum: et caro fuit causa hujus victoriæ nisi Deus carne obumbraretur, diabolus eum non aggrederetur. In diademate, id est, in illa spinea corona, qua coronavit eum Judæa sua. Qui coronavit eum. Qua humanitate honestavit eum mater: in hoc quod virgo est, non deturpans ut aliæ mulieres, sorde originalis peccati: et mittit nos ad historiam. Quasi: Credite nativitatem, passionem, resurrectionem. Hæc descriptio pro Ecclesiæ multiplicitate extenditur. Desponsationis illius. Si illius referimus ad matrem, dicimus in tempore annuntiationis: si ad fidelium, resurrectionis, quæ præcipua lætitia fuit, quia tunc solutum est genus humanum.
Song of Solomon 6:10Sponsa Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium, et inspicerem si floruisset vinea, et germinassent mala punica. + 6.10 Descendi in hortum nucum, etc. Judæa admirante agones Ecclesiæ, et inquirente; ipse sponsus perhibet testimonium Ecclesiæ. Vel, dicantur esse verba Ecclesiæ, quæ annuit Synagogæ se laudanti, et continuo insinuat, quæ sit sibi causa apparatus militaris, respondens ex voce doctorum, ducum videlicet suæ spiritualis militiæ.