Titus 2:5
prudentes, castas, sobrias, domus curam habentes, benignas, subditas viris suis, ut non blasphemetur verbum Dei. + 2.5 Ut non blasphemetur. Hoc ad senes et ad omnia superiora potest referri, quasi dicat: Hortare senes, et anus, et adolescentulas, ut ita se habeant ut dixi, quod ideo facere debent ut non blasphemetur, etc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
6Juvenes similiter hortare ut sobrii sint.
Cross References
Genesis 3:16Mulieri quoque dixit: Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus tuos: in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui. + 3.16 Mulieri quoque, etc. AUG., ubi supra, c. 37 Hæc figurate et prophetice melius intelliguntur, etc., usque ad depravabitur natura, et augebitur culpa. Multiplicabo ærumnas, etc. AUG., de Gen. contra Manich., l. 2, c. 19 Manifestum est multiplicatos esse dolores mulieris, etc., usque ad sed prius reluctatum est cum dolore consuetudini malæ.
Genesis 18:9Cumque comedissent, dixerunt ad eum: Ubi est Sara uxor tua? Ille respondit: Ecce in tabernaculo est. + 18.9 Ecce in tabernaculo est, etc. STRAB. Abraham foris cum angelis, Sara in tabernaculo est: quia fortium et doctorum est aperte prædicare, exemplis instruere: infirmorum et insipientium, discere et subditos esse.
Psalms 74:10Ego autem annuntiabo in sæculum; cantabo Deo Jacob: + 74.10 Ego autem annuntiabo in sæculum: cantabo Deo Jacob. CAS. Omnes bibent, sed seorsum: ego, id est Christus, cum corpore, annuntiabo in sæculum quandiu sæculum erit. 1
Proverbs 31:10[Mulierem fortem quis inveniet? procul et de ultimis finibus pretium ejus. + 31.10 Mulierem fortem. Hucusque verba Lamuelis regis, etc., usque ad virtutes describantur ac præmia. Mulierem fortem quis inveniet. Mulier fortis sancta Ecclesia, etc., usque ad per mundum prædicare donavit, addidit:
Acts 9:39Exsurgens autem Petrus, venit cum illis. Et cum advenisset, duxerunt illum in cœnaculum: et circumsteterunt illum omnes viduæ flentes, et ostendentes ei tunicas et vestes quas faciebat illis Dorcas. + 9.39 In cœnaculo. RAB. In loco superiori ponitur, vel propter altitudinem meriti, vel propter sublimitatem miraculi, quod faciendum erat de ea.
1 Corinthians 11:3Volo autem vos scire quod omnis viri caput, Christus est: caput autem mulieris, vir: caput vero Christi, Deus. + 11.3 Viri, etc. Potest nomine viri intelligi hic spiritus, non ille Spiritus sanctus qui cum Patre et Filio immutabilis manet, et dignis animis incommutabiliter datur; sed spiritus hominis, qui quasi animæ maritus, animalem affectionem tanquam conjugem regit. Caput Christus est. Quia spiritus hominis regitur a sapientia Dei, quæ Christus est: in quo sicut in capite sunt omnes sensus spirituales, id est, plenitudo gratiarum, de qua accipit vir iste, et per hoc est vir caput mulieris, id est, rector animalitatis, quæ regitur a spiritu tanquam mulier a viro. Orans. Quia in aliis ubi est, potest velare, sed nondum suo judici se offert et colloquitur, ubi conditionem suam necesse est profiteri.