Proverbs 31:10
[Mulierem fortem quis inveniet? procul et de ultimis finibus pretium ejus. + 31.10 Mulierem fortem. Hucusque verba Lamuelis regis, etc., usque ad virtutes describantur ac præmia. Mulierem fortem quis inveniet. Mulier fortis sancta Ecclesia, etc., usque ad per mundum prædicare donavit, addidit:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Who can find a virtuous woman? for her price is far above rubies.
In Context
Cross References
Ruth 3:11Noli ergo metuere, sed quidquid dixeris mihi, faciam tibi. Scit enim omnis populus, qui habitat intra portas urbis meæ, mulierem te esse virtutis.
Proverbs 3:15Pretiosior est cunctis opibus, et omnia quæ desiderantur huic non valent comparari.
Proverbs 12:4Mulier diligens corona est viro suo; et putredo in ossibus ejus, quæ confusione res dignas gerit. + 12.4 Mulier. Ad litteram, mulier bona et casta, etc., usque ad putredo pravi dogmatis corrumpit.
Proverbs 18:22Qui invenit mulierem bonam invenit bonum, et hauriet jucunditatem a Domino. Qui expellit mulierem bonam expellit bonum; qui autem tenet adulteram stultus est et impius.
Proverbs 20:15Est aurum et multitudo gemmarum, et vas pretiosum labia scientiæ.] + 20.15 Est aurum et multitudo. Hæc est gloriatio sapientis emptoris, etc., usque ad et vasis esse assimilanda pretiosis.
Song of Solomon 6:8Una est columba mea, perfecta mea, una est matris suæ, electa genetrici suæ. Viderunt eam filiæ, et beatissimam prædicaverunt; reginæ et concubinæ, et laudaverunt eam. + 6.8 Una est columba mea, perfecta mea. Quamvis multæ et diversæ personæ, tamen fides una est in eis, unum baptista, unus Deus, unum opus; non alia ante legem, alia sub lege, alia sub gratia: sed in una pace, uno timore constituta. Mater nostra regeneratrix gratia est, quæ elegit simplices, et electos custodit et sublevat. Vel mater superna Jerusalem, quia omne donum optimum desursum descendit Jac. 1., quæ superna Jerusalem hoc solum de humana conversatione approbat, quod in unitate suæ fidei et dilectionis Deo servire desiderat. Viderunt. Magna laus catholicæ unitatis, quam et gratia mater, quæ genuit, in perpetuum eligit; et filiæ, quas ipsa per Spiritum genuit et nutrit, mox viderunt, id est castitatem vitæ ejus didicerunt. Prædicaverunt. Sive illi, qui vere sunt participes regni; sive etiam illi, qui nomine tenus adhærent, et si spes eorum sit in terrenis, laude dignam fatentur.